Pagina:Colonna - Rime, 1760.djvu/49


Testimonianze. xlv


Paulus Jovius in Vita Pompeii Columnae pag. 383.

Scripsit demum graviore consilio, laboreque justum volumen De Laudibus Mulierum a multis priscae virtutis exemplis, atque orationis jucunditate eruditorum lectione dignissimum; quod se in honorem Victoriae Columnae gentilis suae composuisse dicebat, cui & non pari studio ob excelsam nobilissimi, eruditissimique ingenii virtutem, eximiamque Christiani animi pietatem septem libros de Vita, & rebus gestis Piscarii Mariti ipsius invictissimi Ducis dicavimus.


Joannes Casa in Vita Gasparis Contareni inter ejus Latina Monumenta Florentiae 1707. in 4. pag. 133.

Eum vero librum (De Libero Arbitrio) misit ad Victoriam Columnam feminam lectissimam, & quae ob eximium amorem erga virum mortuum, admirabilemque ingenii laudem in condendo carmine, maximo quoque honore digna est.


Jacobus Sadoletus in Epistola ad Reginaldum Polum inter illas hujus Cardinalis editas Brixiae Part. II. pag. 9.

Legi sanctissimae, & prudentissimae feminae Piscariae Dominae ad te litteras, in quibus illa mei mentionem facit, videturque nostram hic stationem approbare; quod ego incredibiliter gaudeo, mea consilia tantae esse & virtuti, & sapientiae adprobata.


In Vita Reginaldi Poli latine edita Brixia in II. Volumine Epistolarum ejusdem Cardinalis. in 4.

Victoria Columna Marchionis Piscariae Conjux, ejus, qui ob retum gestarum magnitudinem bellica gloria maximae floruit, magni ingenii, & summa pietatis femina, plurimi eum faciebat.


Angelus Maria Card. Quirinus im Diatriba Vol. IT. pag. 39 Epift. Riginaldi Poli . Brixia... apud Rizzardum .


Egregia autem Victoriae Columnae, Ferdinadi Francisti d’Avalos Marchionis Piscariae conjugis decora, scilicet non poetica tantum in arte excellentiam, sed pietatem, omnigenamque sacram praesertim doctrinam, quampluries ejus aetatis Scriptores mirifice collaudant.