Pagina:Colonna - Rime, 1760.djvu/47


Testimonianze. xliii

aggrediatur, puta purpura simiam vestiat, nihil aliud assequatur, nisi ut omnibus sir derisui, atque ludibrio. Si vero facta inclyta, praeclaraque ab inepto, imperitoque Scriptore celebrentur, neglecta statim turpiter exolescent. Haec dum mecum reputo, honoratissima Victoria, tuamque erga desideratissimum Conjugem pietatem considero, illiusque res praeclare gestas Musarum tuarum elegantia decorari conspicio, fortunatissimum Principem appello, qui cum tot ante annos e vita migrarit, per te quotidie reviviscat, clariorque & illustrior evadat. Te autem non minus beatam, quae materiam susceperis tam insignem, tam celebrari dignam, quae immortalem gloriam tam illi sit, quam tibi sine dubio paritura; ideoque vestrae plurimum gratulor felicitati. An non ille egregie felix, qui virtutibus omnibus heroicis ornatissimus, rebus tot, tantisque sapientissime procuratis, gloriosissimeque confectis post optima illa spolia tam praeclara ad Ticinum parta, quasi splendidius nihil imposterum expectare posset e vita migrans uxorem te reliquerit tam piam, tam pudicam, tam doctam, tali praestantem ingenio, eaque facundia, & arte scribendi praeditam, ut quantum ille rerum gestarum splendore illustris est, tantum tu scribendo, & unum illud celebrando clarissima passim habearis, in ambiguoque posueris, utrum ille res illas prudentius feliciusve fecerit; an tu ea doctius, & elegantius victurae memoriae commendaris? &c.


M. Antonius Flaminius ad Villam Marianam. De Victoria Columna inter Carmina quinque illustrium Poetarum edita Venetiis. 1558. apud Hieronymum Lilium. in 8. pag. 65.

Salve magna domus, meae Columnae
   Natalis, domus o beata salve.
   Hic ne vagiit illa Musa, doctis
   Quam Phebus decimam addidit Camoenis?
   Coeli lumina vidit hic ne primum
   Coelo foemina digna? digna celsis
   Nasci, & vivere in aedibus Deorum
   Supra sidera sidus ipse clarum.
   O felix domus! hic Minerva pulchras
   Artes edocuit meam Columnam,
   Hic illi citharam dedit canorus
   Apollo, superaque, dixit, omnes,
   O Victoria, feminas canendo,
   Quotquot magna tulit, feretque tellus,
   At te ne superent novem sorores,