Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/347

est quod Angelus Politianus, vir undecunque doctissimus, illum non mediocri laude extulit (*), quodque Laurentius prudentissimus tuus genitor, hominis ingenium admiratus, eundem in familiarium nu- merum ultro accepit, meque per illos dies natum, dum sacratissima Baptismatis limpha inspergerer, ad fontem propriis ulnis sustinere voluit ( 2 ). Sed habuit ipse Pandulphus genitor infelicem exitum, tyrannica violentia e medio sublatus (ut cuncti noverunt), eiusque opera, et adversam fortunam passa, huc usque latitarunt, nedum nos infelicissimi filii tanto parente orbati, per orane fere miseria- rum genus versati sumus et adhuc versamur. Exeunt tamen, me auctore, in lucem Pandulphi Collenucii genitoris quos conspicaris Apologi IV, tibi, Pater Sanctissime, dicati, ut illos dum lectitabis, et Pandulphi tui Collenucii Domui tuae Mediceae ohm addictis- simi, insignis virtutis sis memor, et illa tua inauditae charitatis piena lumina ad illius infelicissimam sobolem convertas, quae pa- ternae virtutis prorsus impar Fortunae fluctibus iam diu iactata, rerum fere omnium inopia, quo pedes firmare possit minime habet. Equidem, si maiora dare licuisset, malora certe Sanctitati tuae adtulissem dona: sed satis grande donum (meo iudicio) donat, qui paternum thesaurum donat. Tu vero, Pater Sanctissime, Pan- dulphum et filios hilari qua soles fronte adcipito, et si Laurentius Genitor tuus me Theodorum puerum, ut baptismate insignirer, suis ulnis ad fontem olim sustinere voluit, tu tanto patre dignis- simus filius eundem Theodorum iam adultum, iam virum et adversa fortuna pene obrutum, ut inter christianos christiano viro dignam vitam ducere possit, tuis ulnis sustinere velis. Vale.» L’epistola è chiusa a tergo da un grazioso prospetto di stile bramantesco, diligentemente miniato a colori ed oro, contenente l’argomento del primo apologo. Anche la prima pagina di questo è riccamente ed artisticamente miniata, con fregi d’oro e con lo (1) Sui rapporti amichevoli col Poliziano, oltre a ciò che ne ho detto nel mio Pandolfo Collenuccio, umanista pesarese del sec. XV; Pisa 1888, pp. 52 sgg., 91, 239 sg., cfr. G. B. Picotti, Tra il poeta e il lauro , in Giorn. Stor. d. Leti . z7., LXVI, 65 e n. 2. (2) Importante è specialmente questo passo dell’epistola di Teodoro, perché alla benevolenza del Magnifico verso il Nostro (della quale avremo ancora occasione di parlare piú avanti) permette di dare una data d’inizio che finora ci mancava. Da docc. pesaresi sappiamo con certezza che Teodoro, che qui si dice nato a Firenze e tenuto al fonte battesimale dal Magnifico, vide la luce nel 1476 e mori, vecchis- simo, nel 1556.