Pagina:Chizzola - Risposta Di Donn' Ippolito Chizzuola alle bestemmie e maldicenze in tre scritti di Paolo Vergerio, 1562.djvu/11


tionem adiuvandam invenimus; ad Dei omnipotentis laudem, honorem, et gloriam, atque universalis Ecclesiæ utilitatem, de eorundem fratrum nostrorum consilio, et assensu, Sacrum oecumenicum, et Generale Concilium ex auctoritate eiusdem Dei, et beatorum Petri et Pauli Apostolorum qua nos quoque in terris fungimur, freti, et subnixi, in Civitate Tridentino ad sacratiss. diem resurrectionis Dominicæ proxi me futurum indicimus; et ibi celebrandum, sublata suspensione quacunque statuimus, atque decernimus. Quo circa Venerabiles fratres nostros omnibus ex locis Patriarchas, Archiepiscopos, Episcopos, et dilectos filios Abbates, cæterosque quibus in concilio generali sedere, et sententiam discere iure communi, vel ex privilegio, vel ex antiqua consuetudine licet: vehementer in Domino hortamur, et monemus; atque etiam districtè præcipiendo mandamus in virtute sanctæ; obedientiæ, in vi quoque iuramenti, quod præstiterunt; et sub pœnis, quas in eos, qui ad Concilia generalia convenire neglexerint, Sacris sciunt esse canonibus constitutas: ut ad Concilium ibi celebrandum conveniant intra eam diem: nisi forte impedimento fuerint legitimo præepediti: quod tamen impedimentum per legitimos procuratores synodo probare debebunt. Monemus præterea omnes, et singulos: quorum interest, intersseve poterit; ut in Concilio adesse ne negligant. Charissimos vero in Christo filios nostros Romanorum Imperatorem electum, cæterosqué Reges, et Principes quos optandum sanè esset concilio interesse posse: hortamur, et rogamus: ut si ipsi interesse Concilio non potuerint; ut Oratores suos prudentes, graves, & pios viros utique mittant: qui ipsorum nomine illi intersint; curentqué diligenter pro fua pietate; ut ex eorum regnis, atque dominijs Prælati sine recusatione, ac mora, tam necessario tempore Deo, et Ecclesiæ officium suum præstant: eosdem etiam curaturos esse minimè dubitantes: ut per ipsorum regna, et dominia tutum, ac libertini iter Prælatis, eorumqué familiaribus, comitibus, et alijs omnibus ad Concilium euntibus, et ab illo redeuntibus pa-


** teat: