Pagina:Chizzola - Risposta Di Donn' Ippolito Chizzuola alle bestemmie e maldicenze in tre scritti di Paolo Vergerio, 1562.djvu/10


tuit. Si quidem Paulus, cura id primo in urbem Mantuam, deinde Vincentiam indixisset: quasdam ob causas in litteris eius expressas id primo suspendit, postea Tridentum transtulit. Deinde cum quibusdam de causis ibi quoque eius celebrandi tempus dilatum fuisset: tandem, suspensione sublata, in eadem Civitate Tridentina inchoatum fuit. Verùm sessionibus aliquot habitis, et nonnullis decretis factis, ipsum se postea concilium aliquibus de causis, accedente etiam Sedis Apostolicæ auctoritate, Bononiam transtulit. Iulius autem, qui ei successit, in eandem Civitatem Tridentinam id revocavit; quo quidem tempore facta alla quædam decreta sunt. Sed cum novi in propinquis Germaniæ locis tumultus excitati fuissent: et bellum in Italia, et Gallia gravissimum exarsisset; rursus Concilium suspensum, et dilatum fuit; adnitente nimirum humani generis hoste, aliasqué ex alijs difficultates, et impedimenta obiiciente: ut tantum Ecclesiæ commodum, quod prorsus auferre non poterat: saltem quam diutissime retardaret. Quantoperè vero interea auctæ fuerint, et multiplicatæ, ac propagatæ hæres: quantoperè schisma creverit, sine maximo animi dolore, nec meminisse possumus, nec referre. Sed tandem pius, et misericors Dominus, qui nunquam ita irascitur, ut misericordiæ obliviscatur; Regibus et Principibus Cristianis pacem, et unanimitatem donare dignatus est. Qua nos occasione oblata, maximam in spem venimus, ipsius misericordia freti, fore, ut his tantis quoque Ecclesiæ malis eadem Concilij via finis imponatur. Nos itaque ad schisma hærefesqué tollendas: ad corrigendos, et reformandos mores: ad pacem inter Christianos Principes conservandam: celebrationem eius non esse duximus diutius differendam. Habita igitur cum Venerabilibus fratribus nostris. S. R. E. Cardinalibus deliberatione matura, factis etiam consilij nostri certioribus Charissimis in Christo filijs nostris Ferdinando Romanorum Imperatore Electo, et alijs Regibus, atque Principibus: quos quidem, sicut de eorum summa pietate, et sapientia nobis pollicebamur: paratissimos ad ipsius Concilij celebra-


tionem