Pagina:Cantico delle Creature.djvu/3


ka la morte secunda nol farrà male. Laudate et benedicete mi signore et rengratiate et serviate li cun grande humilitate.

Incipiuntur laudes quas ordinavit beatissimus pater noster Franciscus. et dicebat ipsas ad omnes horas diei et noctis et ante offitium beate Marie virginis. sic incipiens.

Sanctissime pater noster qui es in celis et cetera. cum gloria. deinde celebrantur laudes

S

anctus, sanctus, sanctus Dominus Deus omnipotens, qui est et qui erat et qui venturus est. Et laudemus et superexaltemus eum in saecula. Dignus es Domine Deus noster accipere laudem, gloriam et honorem et benedictionem. Et laudemus et superexaltemus eum in saecula. Dignus est agnus, qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem. Laudemus & c. Benedicamus Patrem et Filium cum Sancto Spiritu. Laudemus &c. Benedicite omnia opera Domini Domino. Laudemus & c. Laudes dicite Deo nostro omnes servi eius, et qui timetis Deum, pusilli et magni. Laudemus & c. Et omnis creatura, quae in caelo est et super terram et quae subtus terram et mare et quae in eo sunt. Laudemus & c. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Laudemus & c. Sicut erat & c. Laudemus & c. Oratio: Omnipotens, sanctissime, altissime et summe Deus, omne bonum, summum bonum, totum bonum, qui solus es bonus, tibi reddamus omnem laudem