supca aquilas velox, fortis supraque leones,
Italiae libertatem fulcire ruentem 50. 170Exempla impellent natum virtutis avitae;
adde, quod ingenio pollent et robore nostri;
gesta tua illustrare valent et reddere firma:
vis est Italiae quicquid splendescit Iberus.
Quam grati fuerint Gallis, docuere poétae 175Ausonii 51: en nostros Pompeios atque Metellos
Caesareosque tacent fastos, et Gallia tantum
cumque suis Carolis, Orlandis atque Rinaldis
et Godofredis dicitur ipsorum ore rotundo.
O me, si tunc vixero, terque quaterque beatum! 180Adiiciam stimulos primos conatibus altis.
At, si me rapient Superi, te, Maxime, posco
per genitorem, per Coelum, per Numina sancta,
vulnera, scissuras, discordia membra reiunge
sub Patre apostolico. Ah, Pietas, permitte canentes 185fatidicos animosi quo me rapis, Itala mater?
Praestantem aspicio uxorem formaque virilem
adscitam iuveni, non tempore prorsus eodem:
munere Coelicolum tua semper lilia florent.
Et cum signiferum vicies peragrabit Apollo, 190pellet ab Europa Mahometem Gallica virtus,
Deltaque et Aethiopes prisco de more piabunt.
Suspensam cytharam repetet Iudaea salictis 52
quae incepere pii reges, compiente nepote.
Hunc post bis denos octávo fortiter anno 195cerno repurgantem mundum; ritusque profanos
Tartarus, et Persa, Chinarum rex et Eoi
sub duce deponent Gallo, Christumque sequentur
Tunc Calabras pinus Sylae, abietesque superbas,
aequora sulcantes sine vento et remige proris 53, 200vectantes iustorum vim procul ambitus orbis
undique conspiciet; tellusque reperta Columbo,
dieta ab Americo, Ausoniis heroibus, addet
diligere asseclas Christi, exonerata dolore