omnibus arridens, dicteria dicit in omnes 43.
Quod Daniel scripsit 44, flatuque occidet Iesus,
tunc monstrum infoelix sacrata decidet arce: 135monstrum horrendum, immane, ingens, cui lumen ademptum;
confundit tempus Christique et Abaddonis arma 45.
Contingentque Agno sextum reserante sigillum46.
Sospitat alma salus vitam, firmatque per annos
quinque animae sedem Herois floresque praeibunt 140indolis egregiae, praeclarae vis animai
mirificat dotes, decimoque implentur in anno,
formosi ante omnes mortales corporis almi,
et speciosa dabunt aevo spectacula, nostro.
Ipse tamen castis tantum dabit oscula Musis: 145bellorum ac pacis condiscet funditus artes;
quicquid coelum celat, tellus, humor aquai
producunt, animo leget, et systemata rerum
sentiet 47, astrorumque vias quincuplicis orbis
mirificos nexus48, fatum sortesque latentes. 150Ter quinis vicibus remeat dttm Phoebus aD Austro
aut patris aut nati clanget fastidia Mavors.
At post mille dies heroica gesta replebunt
orbem terrarum; quibus usque verenda vetustas
fortis Alexandri, Poenorum, fama Quiritum, 155cedet, et Herculeae palmae laudesque silebunt.
Monstra cadent, Geryonis opes, Maurusia regna
parebunt Gallis generosis; Graecia compos
libertatis erit, caute ne disceret ultra
fallere vel Francos, neve exsecrare Latinos 49. 160prima sed Italiae stimulabit cura salutis
Christiadum ultorem, armipotentem, ubi Christus habenas
imperii statuit, fidei sophiaeque tribunal,
et Carolum supra reges erexit; ibidem
Francorum monumenta manent, et fama coruscat. 165Terque novem vicibus fidei imperiique rebelles
barbariemque domant. Aequat victoria coelo,
te, Ludovice pater, cum Alpes glaciesque pererras