Pagina:Campanella, Tommaso – Poesie, 1915 – BEIC 1777758.djvu/213


ecloga 207

materialis, mathematicus, mentalis et archetipus, ex autore in decimo Metaphysicae [capp. i et ii].

49. Quoniam Graeci Francorum exercitum, ad recuperationera Terrae Sanctae transfretantem, dolis et venenata farina impetiverunt per invidiam, et Latinam Ecclesiam damnant, ut haereticam.

50. Mirifica haec expeditio Ludovici XIII decantatur a poëtis Italis.

51. Dantes, Ariostus, Tassus, Boiardus, Itali, canunt gesta Gallorum.

52. Ex Psalm., 136 [2].

53. Arcanum navigandi sine vento et remigio aperitur in Civitate Solis ab autore.

54. Americani oderunt Christianos, qui ab eis in auri fodinis includuntur.

55. Ecclesia incipit ab Ierusalem et in Ierusalem, pervagato ambitu orbis, redibit, iuxta expositores Apocalypsis, autorem in Prophetalibus et Cornelium Mussum.

56. Pontifex et cardinales utentur albis vestibus, sicut angeli in resurrectione, nunc autem rubris quoniam in passione sumus adhuc, ex Prophetalibus autoris. Insigne gestamen Francorum candor, Hispanorum rubor.

57. Hic putatur fore Helyas ab Hebraeis, nobis vero quicunque insignis, ex Historiographia autoris.

58. Quoniam omnes fere reges Galliae curaverunt recuperationem Terrae Sanctae et renovationem saeculi; praesertim sanctus Ludovicus IX: quas Delphinus hic solus tandem perficiet.