Pagina:Campanella, Tommaso – Poesie, 1915 – BEIC 1777758.djvu/209


ecloga 203

10.

Absides, in quibus planetae elevantur et deprimuntur, olim semper stabiles, iam 34 gr. praeveniunt ex Copernico, Tychone, Keplero. Ergo asterismus Arietis est in Tauro, Tauri in Geminis, etc.; quae omnia temporibus priscis reputabantur immutabiles. Haec «signa in sole, luna et stellis» sunt. Luc., xxi [25].


11.

Ex Aggaeo propheta [ii, 7] et Hipparco mathematico, sed dubitabatur. Vide Metaphysicam autoris, lib. xi [cap. xvii, a. 1].


12.

Nunc Copernicus et Tycho et alii patefecerunt haec miracula occulta tunc temporis: quoniam adhuc Christi virtus occultabatur et patiebatur usque ad adventum Antichristi.


13.

Post flagellum haereticorum et Turcarum, renovationem saeculi hoc tempore faciendam ex praefatis signis et coniunctione magna in primo trigono a magno Herod Antonius Arquatus et Cardanus expectant. Similiter S. Catherina Senensis in Epistola ad suos Avenionem, et B. Raymundus capp., Ambrosius episcopus Compsanus, et S. Brigida, lib. 8, cap. 77 et ext. 78, et abb. Ioachim in Apoc., iii part. et in Introductorio, et ibidem Seraphinus Firmanus et S. Vinc. Ferrerius allegatus ibi ab eodem, et in collectis a fratre Rusticiano, et Savonarola in Oraculis a fratre Luca Bethino; et Hier. Benivenio et B. Dionysius Cartusianus, in iii Revelat., et S. Bernardinus Senensis, in Serm. et card. Cusanus, De novissimi, et Paulus Scaligerus in Collect. Quod haec favent, et non repugnent bullis, vide autorem in quaest. Pro bullis.


14.

Quamvis Copernicus et alii doceant coacti praesentes coelestium exorbitantias, tamen paralogizant petentes principium et non causas pro causis. Solus autor ostendit in Metaphysica et in Astronomicis et in Prophetalibus haec esse signa praedicta in sole, luna et stellis (Luca, xxi [25]) vigilantibus data: dormientibus vero sicut fur in nocte venienti Pauli, Thess., v [2].


15.

Autor novorum siderum ex ortu (nedum cometarum) in sedili Cassiopeae et Cycni pectore excitatus est ad considerandum mutationem coelestium, quam Aristoteles et alii (ut praedixit Petrus, Ep., ii [iii, 7]) negaverunt futuram, Evangelium affirmaverat, Gregorius Magnus proximam praedixit, revelatam hoc tempore, quo princeps Delphinus est completurus mysterium, ex autoris Prophetalibus.


16.

Natus die Dominico 5 Septembris 1638. Autor vero die etiam Dominico 5 Septembris 1568.


17.

Instauravi enim omnes scientias iuxta naturam et scripturam;- Delphinus vero saecula instaurabit, natus post parentum coniugium anno xxiii, precibus et votis piorum.