90 | t. campanella |
qualem praecursorem nasciturum pridem ostenderat. Calvinus vero, quinta phiala irae Dei, fecit eius regnum tenebrosum. In Italia vero et Hispania sedem paravit impius Macchiavellus qui per omnes principes et magistratus fere grassatur: reliquam orbis partem Macomethus tenet, fabulis, luxuriis et impietatibus paratam ad Antichristi regnum, quod breve erit. Sed dicit Dominus in Zacharia: «suscitabo filios tuos, Sion, super filios tuos, Graecia etc.», et «vadet Dominus in turbine austri etc.». Verba non memini.
Haec ergo cum instent, atque ipse cogitarem et verum praedicarem, et illusores huius saeculi insectarer — praedixit enim apostolus Petrus: «venient viri illusores dicentes: ‘Ubi est promissio aut adventus eius? ex quo dormierunt patres, omnia perseverant sicut ab initio creaturae’»: — ego vero, non sicut ab initio perseverare, digito ostendo in polis, aequinoctiis, solstitiis, excentricitatibus, apogeis, obliquitatibus coelestium omnino mutatis, quia mundi situm in immenso eius spatio revulsum demonstro, et Aristotelis dogmata de aeternitate everto; et quidquid Ptolomaeus, Albategnius, Copernicus et alii reddentes non causas ut causas et petentes dolose principia ad signa Evangelii obscuranda tradunt, falsissimum ostendo; mundique symptomata esse per ignem perituri; orbes, et eccentricos et epicyclos, et motum, raptum et caetera huiusmodi falsa commenta esse convinco et multa huiusmodi ex quibus novam astronomiam novamque astrologiam compono; et novas rationes exordiorum et finium et mutationum rerum publicarum et regnorum patefacio, et arcana multa hactenus ignota. Igitur cum haec agitarem, macchiavellistae quidam excommunicati magistratus, ex praedicationibus meis et relationibus aliorum occasione sumpta, putaverunt me velle regnum usurpare, quod quantum a viro philosopho longe sit, prophetarum et sapientium mortes et calumniae post mortem illorum detectae liquidum faciunt.
Scriptum est: «rebellat Amos, o rex». Hic vero Catholicus, cui ego ad ingentia facinora instrumenta parabam, dolis satraparum, octo iam annos sub foveam satanicam obscurissimam.