lettere | 89 |
quo mysteriis Sapientiae aeternae, mundum gubernantis vestrosque dirigentis actus, initiatus sum, semper facere curae fuit. Testantur illud opera mea, videlicet de monarchia regis catholici: ubi hanc postremam ex prophetis et astris, quibus non vulgariter operam dedi, esse intellexi; sub quam hominum universitatem omnem venturam agnovi, viasque tum politicas tum prophetales aperui: quod ex articulis meis prophetalibus de eventibus huius saeculi satis iudicatur. Scripsi etiam Panegyricum ad principes Italiae, ne monarchiam fatalem impediant si a turcis et ab intestinis malis salvi esse velint; modumque aperui quo illi copularentur et absque timore principatuum amittendorum cohaererent. Scripsi et Tragoediam reginae scotorum contra anglos pro hispanis; Contra lutheranos et calvinistas dialogum politicum pro austriacis: contra omnes sectas universi orbis: et quibus modis e suis principiis et communi ratione mortalium sint ad fidem, proindeque ad hanc monarchiam, trahendi mirabiliter; et tandem in coelo signa ostendi. Praeter libros physicos et metaphysicos iuxta nova principia, quos serenissimis Austriacis magno ad tantum negotium usui fore confido: nam et Alexander, et quicumque monarchiam capessere orbis conati sunt, novis doctrinis admirabilibus novisque artibus sibi mundum conciliare aggressi sunt; ex quibus, inquam, signis spero totius orbis commotionem, admirationem et conversionem ad fidem catholicam.
Quoniam vero Satanas, eodem tempore quo mundi orditur reformationem Deus, et ipse Antichristo sedem parat: et iam in sexta ecclesiae sumus aetate et sexta canit tuba, et sol vertitur in tenebras et luna in sanguinem, propalabitur cornu illud parvum loquens ingentia. Lutherus enim eius postremus praecursor sub quinto sigillo functus est munere suo, paravit sedem. Fuit arundo vento agitata, substulit e medio sacramenta et paenitentiam, obedientiam, modestiam et Dei misericordiam, introduxit quendam Deum hominum proditorem, qui nobis se bene facturum spondet, cum contra ipse statuerit ad malum nos impellere; contrarius quidem in cunctis Ioanni Baptistae: ita sane uti sanctus Vincentius meus ex Germania et