lettere | 87 |
et insipientiam, per spem contra spem adhuc superstes sum, quia forte Caesari Deus me servavit. Quid autem promittam audiet et videbit Caesarea Maiestas quae nemo crediderit ita se habere: ideo taceo. Quid prodest regi interitus sacerdotis? Vita autem, et quae dicere ac facere possum, multum profecto. Sed non satrapis; qui, virtute carentes, exuberantes virtute oderunt ac regni zelum ostendere ac vendere regibus insidiose noverunt.
Misissem metaphysicos libros, nisi iniuste detinerentur ab amicis, quoniam mihi mortem imminere putant seseque illis ditare. Sed spero per Maiestatem Caesaream recuperandos fore: nani digni sunt Caesare, nisi fallor, reconditissimarum rerum ob lucem, et religionis christianae primaeque sapientiae et potestatis et amoris ob arcana, et sectarum summarum aperta initia et fines, ex fato, harmonia et necessitate fluentibus ex magnis eminentiis metaphysicis, rerum elementis adhuc ignotis. Logica enim est Aristotilis Metaphysica usque ad secundum librum: ex quo posteriores sapiunt stultitiam coelestibus in doctrinis, et in theologicis crassam impietatem et pugnam inter deos; nec veluti sapiens, sed uti fur dictorum Calippi et ELudoxi sermones excelsos pronunciat. Parmenidem vero quem omnibus sapientibus anteponere debuisset, velut ineptum irridet. Taceo Pythagoram nostrum quem vix intuetur eius luce oculorum acies praestricta.
Nunc autem sidera mutationes scientiarum et monarchiarum culmen ostentant, temporaque nostra primis circulo copulant; sed praedictiones nostras Caesarea Maiestas non dedignabitur intueri: ego furtim pavens et tristis scribo; si enim rescirent, adderent compedibus — heu duris continuisque! — compedes et manicas ferreas et frenum ori. Deus potentissime, sapientissime et optime, serva me; da ut me ad tuam gloriam servet benignissimus Caesar, ipseque per te servetur rogo reipublicae et nobis. Multa dicerem de macomethismo, sed in Prophetalibus nihil fere desideratur; et suave erit quae promittit Deus, qui et in prophetis loquitur et in stellis, contra ipsum ex non inepta scientia cernere. Mitto litterarum exemplar ad Catholicum ut