Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/9


lettere 3

inclytis cuipiam cedit, et ipse maiorum insecutus vestigia; nec minus in administranda utraque Calabria prorex extit et consiliis praebendis in regimine statuum iam occupatur.

Ex quo tu, gloriose heros, nulli antiquiorum invidens, nec in scientiis amandis nec colendis litteris vel armis secundus haberis. Et si occasio se offerret, forsan priscorum tibi vindice Marte fama moreretur cum eius exaltatione. Tales enim sunt tui corporis et animi virtutes. Nam divinorum cultor utraque pietate pius pauperes ditas, labentes adiuvas, gnathones reicis, doctos advocas, nec cuiusquam magis quam illorum affatus te delectat. Nec id ego expertus sum modo, sed alii omnes idem proclamant qui tecum vel plusculum vel maximum conversati sunt. Age igitur aequo sequere animo, virtutum tuarum lineas producas, angulos dilates basesque magnifices. In te enim quiddam divinum refulget ab insita natura ut efferendus multis appareas. Nec falsa auguror, nam haec ipsa videbo; at aliis promovebere titulis supra maiorum fortunas: non enim fortuna te regit sed sapientia et solertia maxima.

Hinc nos decrevimus, qualescunque sint disputationes nostrae de rebus naturalibus pro manifestanda veritate, antiquorum erectione et defensione Bernardini Telesii philosophi maximi, tui ac inclyti patris tui devotissimi — cum bonis enim viris et peritis vobis convenit modo, — tuo nomini dedicare et sub tutela tua edi: hominum enim latratus non horrescent; nec quidem si viveret Maecenas et Alexander maneret, te in re quapiam, vel iudicio in eis cognoscendis vel solertia in ruminandis vel muneribus in edendis, superarent; nec et itaque ego illorum cuipiam consecrarem, eminentiam tuam super illos agnoscens. Age igitur festina ut imprimantur, et grato suscipias animo eisque valeas, faveas. Maiora namque sic tibi a me debebuntur. Et si dira non praeripiet me mors, tibi cantabunt Deum naturamque aemulantia, qui supra homines te tuamque familiam elevandos procurant. Vale etc.

Neapoli, 1591.