lettere | 71 |
nisi insidiatoribus pro forma datis sine libris, sine qua possent articulos condere aut examinare; et contra me potentissimi regis honor et respectus militat, et fiscus inimicus quaerens nomen magnum, et iudices pro forma nihil pro me, sed omnia contra me potentes: quomodo ergo ostendam iustitiam meam? Neque vultis audire me: si inimici minimum rationis haberent, non suaderent regi et proregi ne tradar foro meo, sed qui male agit odit lucem. Ego infamis et perditissimus sum apud vos, ipsi filii Dei et ecclesiae et potentissimi habentur apud vos; et tamen timent de iustitia apud vos contra me: ergo non habent illam, sed timent ne iniquitas manifestetur eorum, et rex aperiat oculos, et repetat ab eis rapinas et fraudes et sanguinem innocentem, et auferat mercedem iniquitatis quam dedit eis. Si ex iustitia et charitate clamaverunt contra me; cur ipsi principes et pharisaei et duo testes usque in Hispaniam perrexerunt ad petendam mercedem beneficii magni? Heu heu, idem fecit Amasias quando rebellionis crimine Amos insimulavit.
Sed vos, sancti principes, cur observatis canones favorabiles cum reginis et magnatibus, et non cum pauperibus? canones vero duros et amaros cum miseris? Ideo Christus dixit sanctae Brigidae «quod lex ecclesiae iam non est sua»; ideo eriguntur veneti contra canones; ideo reges et principes eludunt bullam In coena Domini et scriptores sacri venundati ad malum scribunt pro eis: quare non agonizatis usque ad mortem pro iustitia mea? immo pro vestra? Utinam ego millies perirem et fieret ecclesiae pax! Aperite oculos regis in hoc et bene erit vobis in caeteris omnibus, et si putatis me impium et sinitis perire, non quidem iusti estis, quia quod iustum est non iuste exequimini. Nec scandalizabitis regem, sed pecuniam et honorem illi et provintiae restituetis. Quidquid loquitur populus iste, coniuratio est contra regem et contra vos. Quidquid lupi contra canes moliuntur, contra pastores et greges redundat: hoc autem apertum erit si me purgare sinatis calumniam secundum iura.
Scriptum est de Messia et consequenter de vicario suo: «adorabunt eum omnes reges terrae et omnes gentes servient ei,