70 | t. campanella |
non qualem volebant, quia non conveniebant testimonia. Prorex provinciae, inimicus Sciaravae, positus etiam fuit in rebellium numero, accessit fugiendo Neapolim; et nos eodem venire fecit, omnes liberati sunt, praeter exules, quos ob alias causas occiderunt in portu triumphantes sed sub titulo rebellionis; alii vero retractati sunt; centum fere tormentati nihil dixerunt. Mauritius periturus ob alias causas, suasu inimicorum, sub promissione vitae, dixit quae negaverat in mille cruciatibus; omnes liberati sunt. Dionysius fugit et apostatavit, me solo relicto in fovea, cui negatae sunt defensiones et insania ob hoc accessit. Nunc triumphant in Dionysio contra me. Sed nonne scriptum est: «erunt duo in eodem lecto, unus assumetur, alius relinquetur?»; item: «ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis?». Siquidem haeresis et rebellio vera esset, pater et fratres mei, et fratres Dionysii diu iam fugissent ad turcas, et alii innumeri. Sed nemo periit nisi filius perditionis. Nam ipse concitavit rumores, volens interficere eos qui patruum suum interfecerant, sed non ut rebellaret; et abutebatur verbis meis, sicut haeretici verbis scripturae sacrae; non enim regni, sed mundi renovationem ego praedicavi et praecessuram desolationem.
Et nunc, o domini, appellavi ad vos de tenebris et umbra mortis, quia hic non sinunt me praesentare defensiones et scripta pro ecclesia Dei et pro catholico rege, et fame et doloribus inauditum devorant pauperem in abscondito; et cur appellatio mea non exauditur? Extat canon pastoralis De sententia et re indicata in Clementinis, ubi quanto atrocior est causa rebellionis, tanto magis locum defendendi se et extra manus partis concedit dominus papa; extat historia Tiebergae in decreto, quae appellavit in causa matrimonii adversus regem suum maritum et exaudita est sola hac ratione, quia in regno partis iustitia poterat etiam in ecclesiasticis labescere; extat historia Catherinae ab Austria quae appellavit in eadem causa contra Henricum VIII, regem Angliae, et profuit illi; et mihi cur non prodest appellatio eadem et iustior?
Ego quidem non regina sum nec rex, nec Robertus nec princeps, sed miser in fovea obstructo ore, absque advocatis