68 | t. campanella |
cavallum; et facile principes hoc nomine excitantur ad occidendos prophetas et sapientes: quia, ut ait Assuerus, sunt technarum inexperti et zelo inebriati, et sive verum sive falsum timorem amittendi regni explodere a se volunt, occidendo eos qui solum affectare illud dicuntur, aut natos ad illud, sicut Herodes innocentes ob hoc peremit. «Vos autem, Christi discipuli», attendite ne forte zelus Herodis aut in vobis aut in rege catholico excitatus sit a perversis contra me qui vobis regnum solidare putavi et pseudosapientes confutavi. Auferte deos alienos de medio vestri, quia quamdiu doctrina peripateticorum durabit, non stabit regnum vestrum; praedicate quidquid vultis, corrigite quidquid vultis in doctrinis eius, omnes sequuntur quod peius est in eis: et Cato hoc praedixit, et sanctus Iustinus, Basilius, Ambrosius, Augustinus, Bernardus, Eusebius, Cyrillus omnesque patres agnoverunt.
Ego non sum propheta nec sapiens, sed vermis mortuus, christianus tamen; et cum vacarem et viderem in specula Christi, agnovi diaboli zizania. Sumus in tempore ecclesiae correspondente tempori machabaeorum ex Ioachino et Firmano, cui illustrissimus Bellarminus in quinto sigillo subscribit. Mementote autem quod Antiochus, caput antichristianum, aperuit gymnasia graecorum ut ex Aristotelis doctrina bibentes hebraei mosaicam obliviscerentur: et factum est ita. Quid restat nunc? ut exsurgant machabaei, fratres praedicatores, et obtineant legem de manibus gentium, confutando doctrinas incirconcisorum. Sed machabaei plures habuere adversarios ex propriis hebraeis et sacerdotibus quam ex gentilibus: quid mirum si idem evenit contra me? Cum divus Hieronymus biblia sacra veraciter transferret, sacerdotes christiani insurrexerunt contra eum, vocantes haereticum, falsarium, innovatorem. contrarium patribus, qui secuti erant septuaginta interpretes, et Symmachum, Theodotionem et Aquilam hebraeos, ut ipse in omni prologo testatur; tamen vicit veritas, et sanctus est et verax Hieronymus quem etiam Augustinus in nonnullis reprehendit, et obtinuit Hieronymus de manibus gentium et iudaeorum post quadringentos annos puritatem Scripturarum. Quid mirum si ego, post mille