Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/73


lettere 67

nunc concitari, nunc tardari motus coelorum ad nutum Dei et ad eius nutum consumatum iri; et providentiam Altissimi digito ostendi in arcanis eius.

Et nunc isti macchiavellistae qui putant religionem esse figmentum ad regnandum, ex proprio animo coniecturant de animo meo — et utinam non etiam de vestro, — dicentes me talia loquutum ut excitarem populum ad faciendum mihi principatum. Sed nunquid omnes prophetae et sapientes eodem crimine in talibus articulis temporum non notati sunt? et de quibus illi et ego? Satrapes quidem et pharisaei qui principibus adulantur unde pinguescunt, agnoscentes ex novitate saeculi et probitate morum, quae annunciant et suadent sapientes, suas fraudes aperiri et tenebras illuminari in quibus ipsi confisi malefaciunt, et panem mendacii et doli illis defecturum, statini insurgunt; et quia moribus sanctis obicere non possunt, rebellionis et haeresis crimen obtendunt et supplantant homines in verbis, quia suis non consonant verbis. Ideo contra Ieremiam exsurgunt. «Moriatur Ieremias quare prophetavit contra domum hanc etc.». «Non attendamus ad sermones eius, percutiamus eum lingua». «Et fugit ad chaldaeos» — nunc ad turcas. Item: «odi Micheam, quia non prophetat nobis bona»; item: «rebellat contra te Amos, o rex Ieroboam». Et similia contra Isaiam et alios; et semper legitur haec accusatio: «benedixit Deo et regi»; et contra apostolos, tanquam contra pseudoprophetas falsarios, seductores et regni avidos insurrexerunt. Et Christus dominus omnium esto exemplar: «quia blasphemat etc.»; «daemonium habet etc.»; «contradicit Caesari, se regem facit etc.».

Cur ergo et mihi non potuere peiora imponere crimina, qui peiora illis annuncio, et malus ad illos sum? et quidem Plato et Xenophon in Apologia Socratis veterem dicunt esse hanc contra sapientes calumniam, videlicet impietatis et affectati regni. Et vere Pythagoras, Socrates, Anaxagoras, Senecas, Lucanus et consimiles ob idem interfecti sunt a principibus terrae qui zelum regni habent plus quam amasiae. Zelus autem, ait Chrysostomus, sapere nescit, et ideo omnem muscam aestimat