66 | t. campanella |
divus Bernardus centra Abailardum laudantem philosophos. Et revera aeternitas mundi aristotelica et mortalitas animarum — nam unam solam ponit [im]mortalem — et derisio inferni et paradisi et purgatorii, quae Plato, stoici et Pythagoras affirmaverant, et negatio providentiae singularium fuere zizania huius saeculi; et ex hac doctrina scholares imbuti derident Evangelium, et Macchiavellus dogmatizavit cum eo et Averroë, quod religio sit inventio sacerdotum et illusio populorum; et ubi Macometus et Lutherus non habent potestatem — hoc est in Italia et in Hispania — regnat Macchiavellus et politici.
Ergo totus mundus est antichristianus; ergo mox apparebit cornu illud parvum loquens ingentia et blasphemias; nam ex cornibus quatuor grecae monarchiae et ex decem romanae Daniel illud educit. Macomethus vero ex his est mixtus, et sine dubio Antichristus, ut probavi multis rationibus; sed exorietur ultimum caput cui Aristoteles, Macchiavellus et Lutherus cathedram erexerunt. Nec divus Thomas potuit huic malo obviare, quando bonum sensum dedit aristotelico textui ne videretur contraire Scripturis et esse nobis venenum etc., uti erat ante divum Thomam. Nam omnes scholares, quin et Caietanus, illudunt divo Thomae, dicentes non intellexisse Aristotelem, et sequuntur Averroëm et Alexandrum et alios qui atheismum docent; nam Deo nihil dant nisi motum primi orbis: saltem dedissent solis tabernaculum. Patres autem veteres omnes unanimiter sunt contra Aristotelem etiam in naturalibus; de quo librum composui magnum, scilicet de philosophia patrum.
Ecce, sancte Pater, iste Aristoteles oppressit me in religione mea et semper fecit odiosum, et praelati sanctae ecclesiae oderunt me pro illo, qui vindicavi Scripturas ab ore antichristiano, et ego primus ostendi mundi symptomata per ignem perituri contra ipsum et contra Ptolomaeum, quod non durabit triginta sex millibus annorum, nec undequinquaginta millibus contra regem Alphonsum, nec viginti quinque millibus octingentis sedecim contra Copernicum, nec viginti tribus millibus septingentis decem contra Albategnium; et ex anomaliis ostendi