Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/7

I

A Mario del Tufo

Coglie l’occasione della dedica della Philosophia sensibus demonstrata per esaltare le virtú di Mario del Tufo e della nobilissima sua stirpe.

Illustrissimo domino D. Mario de Tufo, inclyto equiti neapolitano frater Thomas Campanella stylensis ordinis Praedicatorum salutem plurimam dicit.

Nunquam, illustrissime domine, naturae sapientiam non aemulabor, ne, sicut illa omnium effectrix et hominum reformatrix prolem digniorem germinaque praeclariora extollit omnibusque aliis superesse iubet, nec patitur bona quae fecit entia extingui unquam, et ego, inquam, vel saltem veneratione et desiderio idem exequar; Dei enim ipsa providentia gubernatur, quin est gubernans Deus, si quis recte intueatur, non mixtus his quae regit; itaque iura naturae, Dei existimanda censeo, cum enim imbecillis redditur ordo impositus et exequentes causae degenerant, ipse legibus defectus vel excessus moderatur. Haec agit circa amorem, exaltationem et alia quae superant vel deficiunt. Cum igitur orbi tam defecissent cultores sapientiae, propugnatores divini ordinis et benefactores pii bonorum hominum ac omnes pene ad luxunt utrunque ruerent et gnathones, provisum est ut familia tua amplissima nulli nobilitate secunda deficeret nusquam a talibus procreandis hominibus nec sceptris possidendis et dominiis; quos enim propter