62 | t. campanella |
scotorum pro hispanis contra anglos, et Panegyricum ad principes Italiae pro rege catholico: quae opera extant Neapoli.
Et nolunt me defendi et illa praesentare. Propter quod horum me lapidant? cur facta non praeponderant dictis apud apostolos Christi? Nec mea dicta sunt sed aliorum. An non videtis, o lumina mundi posita super candelabrum, quod tenebrae invaserunt saeculum isthuc? «Quomodo dicitis», ait Deus apud Ieremiam: «sapientes nos sumus et lex Domini nobiscum est? vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum. Turtur et hirundo custodierunt tempus adventus sui; populus autem meus non cognovit iudicium Domini». An non videtis ex sacris literis quod transit iam quinta aetas ecclesiae, non dico mundi, et iam sumus in sexta plaga, in sexto sigillo, in sexta tuba Apocalypsis sacratissimae? In quinta apparuit ultimus Antichristi praecursor, Lutherus, sicuti pridem praedixerat divus Vincentius noster mox nasciturum ex Germania. Ecce ipsum oppositum Ioanni Baptistae, sacramentorum et poenitentiae et constantiae et virginitatis praeconi: praeconem adversum sacramenta, extirpatorem poenitentiae et virginitatis, arundinem vento agitatam, saepe eadem negantem et affirmantem, imbutum mille diabolis; et quinta plaga Calvinus fecit eius regnum tenebrosum, et ex puteo abyssi omnes haereses surrexerunt et fumus eius orbem obnubilavit. Ergo si post Lutherum triginta annos expectatur Antichristus magnus, ut prophetavit Ioachinus abbas, qui etiam Lutheri adventum praedixit, et astipulantur Ubertinus et Ioannes parisiensis et divus Seraphinus firmanus et alii multi, iam praesens est, vel anno 1630 revelabitur, videlicet triginta annis post hoc centenarium: et hoc tempore ergo luna convertetur in sanguinem et sol in tenebras, et quidem dictum est ad Brigidam illustrissimam sibyllarum, quod cum operietur porta fidei novis gentilibus et christiani diligent haereses et clerus conculcari coeperit, tunc apparebit Antichristus.
Visa sunt prima duo signa, unum in novo orbe, alterum in aquilone in quadraginta regnis, et simul tertium, sed hoc magis nunc elucescit Venetiis et in me. Et quidem dixit Dominus