Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/65


lettere 59

humilia respicit, respicite humillimum, ut vere domini vereque excelsi sitis maxime. Ego vermis sepultus, traditus in animas inimicorum meorum sub impio Ionatha, sicuti Ieremias, in lacu inferiori, in tenebris et umbra mortis, vinctus in mendicitate et ferro, obrutus sordibus, paedore, foetore; cuius os insania obstruit et leopardi armati centum excubantes timorem adiciunt; ecce loquor ad pastores meos ut succurrant centesimae oviculae, si sunt ipsi ad quos dixit princeps pastorum: «sequere me». Quare ergo negligitis, nec illos vos esse re demonstratis? Invenio misericordiam in armatis leonibus qui permittunt eiulanti misero petere auxilium vestrum: vos autem patres orphanorum, iudices viduarum, adiutores pupillorum, continebitis in via vestra misericordiam vestram? Sed forte dicitis me esse sine Deo, et ideo cum dii sitis, non vultis me audire. Sed nunquid obliviscetur misereri Deus? et quare dii vos obliviscimini ? Date mihi Deum quo pro nobis omnibus tradidit se ipsum; date mihi sacramenta, instrumenta gratiae suae, per quae sim cum Deo, et vos faciatis mecum misericordiam, o dii. Haec remedia per plures annos expetii instanter a custodibus, a iudicibus utcumque potui: cur autem negantur? Ex quo insanire destiti, dante Deo, ab hac petitione numquam cessavi, et tamen nec iubiltei gratias impetrare potui. Verumtamen, domini mei, scitote me non esse absque Deo.

Octo annos iam detineor in foveis horribilibus, obscuris, madidis, in ferro, nuditate et fatue; bis tormentum horribile eculei sustinui, semel torturam brachiorum; et quadraginta horas suspensus fune et funiculis ad ossa penetrantibus, insidens acutissimo ligno quod devoravit carnes meas ad duas libras, et sanguinem ad octo sextertia exhausit plagis decurrentibus; et nutu Dei miraculoso salvus factus sum et nunc tot miseris agitatus modis adhuc vivo: nunquid hoc absque Deo? Nunquid sine Deo inter arma et custodias arctissimas loquor ad principes meos? et quoties me occidere voluerunt scitis. Nunquid dicere nequeo: «nisi quia Dominus erat in nobis, forte vivos deglutissent nos; cum irasceretur furor eorum in nos, forsitas aqua absorbuisset nos?».