398 | t. campanella |
regnum hoc formidabile iam factum est opum vi quantum formidabile semper fuit armorum vi; unde iam invasit timor omnes reges terrae ne regnum hoc — quod viginti milliones hominum alit, ex quibus ducenta millia armatorum strenuorum statini eligi possunt, ex singulis centenariis unum adsumendo, ac quadraginta iam milliones aureorum exigit ad stipendia et plus panis et vini et pecoris et aliorum bonorum terrae habet quam tota fere Europa — propria omnino utatur fortuna, ut non sine causa eius expeditiones vel oblique impedire satagant: et nostri confoederati sunt iudices qui clam hostibus, palam nostratibus favent, tantae potentiae timore tanto perculsi quanta invidia aemuli vexantur.
Sed non diu aberit quin Gallia, suis viribus opibusque contenta, sola per se ipsam, tantorum heroum ministrantium et adsistentium virtute, sub Borboniis, eius crescente fortuna quae in Valesiis minuebatur, libertatem mundo christiano et iugum mundo infidelium imponat. Nec timendus est vulgarium rumor, qui, externorum regnorum quia non considerant gubernatum aut quia tributorum onus ferre indocti olim fuerunt, submurmurant. Etenim Praestantia Tua providentissima ita rem gallicanam tractavit — quemadmodum conferendo tecum audivisse memini — ut, sublatis tributis extraordinariis, adhuc cum modico gravamine populi, remaneant in aerario regis redditus millionum quadraginta. Peritioresque mox facti mutabunt vocem, cum noverint in aliis regnis, praesertim in Italiae partibus, singulos homines prò suo capite tantum, etiamsi nihil habeant in bonis soloque labore vivant, solvere principi scuta viginti. Item et prò bonis naturalibus et artificialibus plus dare quam accipiunt, et nullum contractum duplicis tributi expertem esse, et civitates, iam vacuas hominibus propter illatas miserias, cogi ad solvendum quantum cum erant plenae. Item singulis mensibus, nedum annis, augeri tributa et impositiones. Item principes illorum agros, cum alternatim vacant, tanquam propria vendere ad pascua pecoris alieni, partim veri partitn fleti, ut ascendant ad cupiditatis suae complementum; ac deinde re vendere eisdem