lettere | 395 |
Domine preclarissime, codex iste, si ut decet confectus est — id quod posteritas iudicabit, — appellari potest biblia philosophorum, sapientia scientiarum, divinarum et humanarum rerum arx, omniumque quaestionum de cunctis rebus actualibus et possibilibus, stimulantium mentes hominum, resolutio, ita ut omnes gentes scientiarum legumque suarum veritates et errores radicitus ex hoc codice explorare valeant. Praeterea etiam sicuti se habet prudentia ad omnes virtutes vel poètica ars ad omnia poémata, ita haec philosophia, quam voco universalem et metaphvsicam, ad omnes scientias et artes inventas et inveniendas ut officina et fons ipsarum referri potest. Ego qui nunquam mea laudavi opera, hoc unum, pro veritate, ad nationum utilitatem laudare cogor, cum rite agnitum sit omnes humanos libros ad istum esse quasi pueriles notitiae ad provectas; et quicumque ante me metaphysicam aggressi sunt, potius eos logicam et grammaticam insulsam et inordinatam tradidisse quam metaphysicam, non ego, sed quibus et meam videre datum est, testantur; et christiani, idest vere rationales qui Christum non vulgariter ut unum sectariorum, sed subliiniter ut Dei Rationem universalem, Verbum et Sapientiam colunt, applaudebunt vehementer.
Quapropter non deerunt qui mihi succenseant quod non summo pontifici aut sumrao regi illud consecraverim. Ego autem in promptu respotisum habeo quod potius summae supereminentissimae monotriadi, unde primordia, principia et causae rerum magnique infíuxus, inditi rerum universitati ad transferendas divinas ideas, sicut in hoc volumine demonstratur, consecrari debet, sicut et consecro; atque rogo illud aeternum nuinen pro tua proque mea incolumitate incessanter. Praeterea quodam fato accidisse, inquam, ut nonnisi tibi sub numine ofiferretur, quandoquidem simul intellexi fatalis oblationis rationem. Considero enim quod septem Graeciae sapientes celeberrimi in te sapiente Gallo uno continentur et superantur: alii enim sibi solis sapiunt utilesque sunt, ut Thales, Bias et Periander; alii reipublicae et non sibi, ut