394 | t. campanella |
CXIX
A Claudio Bullion di Bonelles
Dedicando la Metafisica, la maggiore opera sua, la bibbia de’ filosofi, come lui la chiama, al soprintendente delle finanze in Francia coglie l’occasione per tessere l’elogio di questo suo patrono.
Supremi numinis providentia factum esse considero, illustrissime domine, ut operum meorum, quibus scientias omnes instauravi nutu Dei, optimum optimo viro dicaretur. Siquidem postquam me decepta crucifixit Hispania, non digna referens iis quae pro illa scripsi, piaque resuscitavit Gallia musarum perenne refugium, me totum meorumque studiorum fructus non vulgares Galliae deberi non ingratus profiteor. Itaque cum regi christianissimo atque invictissimo primum opus ad patrocinium fidei obtulissem contra atheismum et centra gentilismum et contra haereticismum; alterumque cardinali amplissimo, supremo regni ministro, undique oculato, undique aurito, tanquam artis et naturae secretarlo, librum mirum De sensu rerum, tertium vero, quod Physiologica, Ethica, Politica et Oeconomica cum suis appendicibus complectitur, cancellano magno Franciae, apprime pioque doctoque dedicassem; reliquum erat ut tibi, solidissimae virtutis vir, in cuius manu totius regni fundus et basis servatur, opus quartum offerrem. Evenitque ut nonnisi istud maximum volumen pro te paratum haberem; tuaque simul insuper liberalitate non vulgari, qua et editionein librorum et vitae meae conservationem sponte non rogatus largiter foves, illectus, imo et vi munificentiae tuae tractus, perficerem, quod aequum erat.