Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/387


lettere 381

prudentiam tuto facto itinere transit, et quae in te ab illis transfusa sunt, gloriae et virtutis insignia, unde et religiosi et pauperes et respublicae deliciantur, et ad quae tu maiora transcendisti; haec, inquam, dum narrant et considerant, cogunt me dicere: «haec est generatio quaerentium Dominum», «hoc est semen cui benedixit Dominus in salutem populi sui».

Ac de te si quid dicere amplius tentarem, non minus incusabor quam qui velie» solem demonstrare illis qui linguarum peritiam, sermonis elegantiam, scientiarum affluentiam, legum prudentiam, sivecum in parlamento consiliarius, sive cum supplicum libelloruni magister, sive cum senatui summo praesides et sive cum regia curas sigilla, sive tandem cum ad supremam cancellarii dignitatem scandis, viderunt, audiverunt, laudaverunt. Hoc sane unum mirificentissimum in tam vasto varioque regno sum admiratus, quod non est qui te non celebret; nec opus arduum magnumque quod tua dexteritate ac grada feliciter non perficias. Praetermissis egregiis factis quibus Ioannem patrein et Antonium patruelem et Petrum avurn, feliciter laborantes pro republica ac regibus Henrico 11 et III et IV, sicut dignitate ita virtute videris antecedere, quaeso, patiatur tua modestia hoc unum recentissimum memorare: quo strenuos normandos imperi ac tributorum impatientes, rerumque gestarum in Italia et Asia, ac dominatus Tancredorum, Boèmundorum, Rugeriorum aliorumque principum suorum memoria adhuc tumidos, prolapsos in iram usque ad arma, unica oratione mites obedientesque regi optimo reddidisti: quod centum millia armatorum nec potuissent.

Unde elogium Ciceronis in te renovatur: cedant arma togae. Et Platonis de legibus scribentis disputatio — uter melior armatus literis homo, ut Theognides poeta sentiebat, an decoratus armis, ut Phocylides, alter poèta nbrus, cecinerat — in te facile solvitur. Arma fortitudinis sunt instrumenta, lex iustitiae, cuius divina ratio Christus est sol, splendores dispensat: sine lege arma bestiarum sunt organa, sine armis iustitia edam in solio Dei cuncta moderantis perseverat. Ex accidenti et in via tantum propter miseriam et peccatimi