376 | t. campanella |
doceri nec praedicari sine scandalo et sine mahometismi introductione potest, — elegerunt quam sententiam ex arcanis divi Thomae a me erutam, suavissimam conscientiis medicandis ac potentissimam ad satisfaciendum ugunotis quibus adhuc vix respondere potuimus? Etenim nihil differt esse iudaeum aut gentilem aut saracenum aut christianum. In omnibus enini salvatur |)raedestinatus antecedenter; et in nulla non damnatur reprobatus antecedenter ad fidem et ad inerita decreto Dei absoluto, non ex iustitia neque ex misericordia sed a capriccio. Nec verentur introducere odium positivum Alvaretii, haereticum sane contra omnia concilia et patres et scholasticos, in Deo bono erga filios quamplurimos, ad imaginem Dei factos, tanquam non bonos natura non quidem voluntate et operibus. Opera enim et volitiones sunt praedestinata, non tanquam media in ipsorum dogmate ad consequendum praemium vel poenam, nec ad mutandum sortem vel gradum sortis, sed solum ad exequendum decretum a capriccio factum sine ratione, quia sic placuit Deo Mahozin antequam examinet merita.
Et quoniam istas fraudes ego detexi et consolatus sturi animas pias, et conscientias torpentes in decreto ad benefaciendum et obedienduin principibus excitavi, ab his iterum accusor coram Sanctitatem Tuam, cuius providentia nisi valile generosa valdeque sagax fuisset maximeque pia, ego quidem novis persecutionibus confectus fuissem. Vide quantopere dolent, quia non fugi in Genevain ut ipsi volebant, sed confugi ad christianissimum regem serviturus in conversione haereticoruin, quod etiam ausus est pater generaiis scribere ad regem et ad cardinaleui ducem ut me haberent pro diabolo et in politica et in religione atque pessundarent; et rex et cardinalis detectis dolis publicaverunt haec omnia. Scripsit etiam ad patrem priorem conventus in quo vivo ut me non reciperet vel per vexationem cogeret abire. Noluit obedire bonus prior, vocatus frater Dominicus Regius, imo vulgavit epistolam eius iniustam; proptereaque persecutionem passus ab ipso, privatus est loco suae dignitati — quia fuerit provinciali — conveniente.
Scripsit etiam postea ad successorem, patrem Petrum Ranquet,