Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/381


lettere 375

CXIII

Ad Urbano VIII

Per aver scoperto gli errori de’ pseudo-teologi il Campanella si attira addosso le loro persecuzioni che novera al pontefice, perché questi provveda, facendogli restituire i libri sequestrati e dare gli arretrati della pensione di cui sentiva sempre maggiore bisogno.

Sanctissime Pater,

Libentius equidetn vitae, quanivis Tua Sanctitas mihi dedit inisericorditer et hucusque aluit liberaliter, iacturani paterer, quanti tuae voluntati displicerem. Quin imo quidquid dico, scribo vel facio in obsequium Tuae Sanctitatis non sine admiratione eorum qui mecum conversanti^ vel tantillum ipse converto, nil timens odium et quamcumque bonoruni amissionem, dummodo in Tuae Sanctitatis gloriarli cedat. Palam enim praedico et doctoribus et principibus non posse Galliam ad antiquam aniplitudinem ac splendorem temporum Caroli Magni regredí, nisi pietatem Caroli Magni, testatam ab historicis et a divo Thomas in tertio De regimine principum, ex animo amplectantur. Qui quidem nihil fecit non consulto sancto pontifice, ac nihil se posse profítebatur nisi quod papa vellet, ad quem etiam moriendo testamentum quoque confirmandum misit atque rogavit.

Et hic modus potens et tutus est, non quem aliqui theologi scandalosum induxerunt. Et si librum De monarchia Messiae lesi impressimi hic habereni — non enim habeo nisi unum, — quid promoverem Tuae Sanctitatis, si legisti, iudicium esto; sed pseudotheologi, persecutores mei, potius Ecclesiae mala quam menni honorem videre cupiunt. Nonne etiam ut videantur victores contra iesuitas utque mihi negotium facesserent, defendere voluerunt praedestinationem et reprobationem calvinisticam ante praevisionem meritorum et demeritorum, nullo habito respectu utrum futuri simus boni vel mali — quod nec