374 | t. campanella |
symbolum, ad quain rerum opifex et gubernator, vita, salus et artifex sapientissimus rerum, servatum de fauci bus orci post triginta annos atrocissimae persecutionis, propter amorem Gallorum, non qua Galli sed qua liberatores orbis, me transmisit non frustra, si, quae per vilia instrumenta solet facere Deus, quo ab ilio non a nobis agnoscantur, considerare mihi dignabere.
Obsecro, o magnanime, dum tuorum oculoruin alii vigilant, alii dormiunt, super servum tuum non dormiant omnes, ne quis deceptor aut deceptus Mercurius meum extinguat, sicut incoepere, praesidium. Idcirco uno aquilae tuae, quaeso, alteroque mystici hominis tui, non Argi fabulosi, oculo, ascetidens ad cor altum in quo exaltatur Deus et ubi excelsus Dominus humilia respicit, me servum non vulgari iustitia sed heroica conspice magnanimitate affluenti ut Deus, non impaperanti unquam ut homo. Quare dicunt iterum in gentibus: Ubi est refugium eius? et quare prò libertate christiani orbis, abs te sedulo procurata, dum oro laboroque, quasi nondum tutus tuis sub alis, mihimet dicere: «Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me?». Unico intuitu, si volueris, nubila mea serenabis. Agnoscat inundus, non sine re imploratimi, quasi vacuum nomen Richelieu, nec decurtatae copiae vas, sed omnium donorum plenitudine, mystici vituli tui ope exuberans musae praeclariores agnitum per saecula testifícentur; et Civitas solis, per me delineata ac per te aedificanda, perpetuo fulgore nunquam eclipsato abs Tua Eminentia, splendescat semper.
Parisiis, ... 1637.
Frater Thomas Campanella.