352 | t. campanella |
eodemque maxime catholico, non in uno loco sed in tribus, quinque et decem easdem propositiones replicante conscripsi. Idemque in ode poenitentis Sanctitati Tuae insinuavi; et nutu tuo prudentissimo tribus regentibus, scilicet Sancti Apostoli, iesuitarum et teatinorum, examinandas dedi, quorum approbationes nedum sorbonicas libello apposui quem vocavi Centonem thomisticum. Misique ad Sanctitatem Tuam per dominum comitem De Nouaille ut salteni legeres epistolam ad regem et proëmium Centonis.
Ego habeo in Gallia omnes doctores pro me. Rogo te provideas Romae ne ministri persecutorum meorum aliquid falsi suggerant, unde libellus iste qui est salus mundi et gloria Sanctitatis Tuae — ecce coram Deo et te Christo eius hoc verum esse affirmo, attestor et videbis, — aliquam iniuriam patiatur prò quo deberent Deo et sancto Thomae gratias agere, mihique esse benevoli nisi essent rebelles Numinis. Videant doctissimi ac piissimi, zelo scientiaque praediti. Quando ipse aderam, contra libros meos censuras falsas dederunt, quas deinde liberatum me rogaverunt ne videre vellem, quas tamen secreto videram. Item Astrologicos libros putantes mihi facessere negotium, ediderunt et cura falsa censura obtulerunt Sanctitati Tuae ne me faceres consultorem Sancti Officii. Praeterea quas censuras dedi contra eos, et nunc remitto ad Sanctitatem Tuam, occultaverunt, et aliter Sanctitati Tuae persuaserunt. Haec considerant; et alia quae fecerunt mendaciter Neapoli contra me, indicabunt quid credendum est de eis.
Rogo etiam atque etiam Sanctitatem Tuam ne obliviscatur servi sui mittat per dominum nuntium eleemosynam solitam, quia pensio regia difficile propter bellum solvitur, et aegestate premor. Item se non habere servum amantiorem, fideliorem, veraciorem et utiliorem apostolicae maiestati. In corde tuo Sanctitas Tua agnoscat; et in hoc quod [iene omnes reduxi ultramontanos ad fidem Caroli Magni qui absque nutu summi pontificis nihil faciendum putabat. Vide Epistolam ad regem et librum De monarchia Messiae qui per falsam politicarci supprimitur Aesi et hic desideratur. Imo doctores