lettere | 351 |
fastiditas. Item, quando coelestium exorbitantias in viae planetarum, in apogaeorum et ex centro Tethyos mutatione, aequinoctiorum et solstitiormn migratone, et figurarum coelestium transpositione, unde Copernicus solem stare, alii novas sphaeras et circeilos statuere, et non catisas pro causis, falsa petendo principia coacti sunt. Ego detexi et astronomorum et literatorum conspirationem contra evangelicorum signorum veritatem et contra divini Numinis regimen propalavi, et tandem hoc quod maximi momenti erat, servus tuus in divi Thomae neglectis archiviis adinvenit.
Meminit Sanctitas Tua, credo, quando contra conscientiam principum et theologorum sermo erat me dixisse frustra claudo recte incedere. lubes nisi prius crura sanaveris, sauciata Satanae cornibus sic insussurantis. Si Deus non est, vivamus, regnemus per vim, per sophisma, per hypocrisim. Si est, omniscius quidem est omniaque faciens, ergo ab aeterno alios ad gehennam alios ad gloriali] praescivit, praedestinavit, fecit.
Nascimur iudicati et non iudicandi. Igitur opera nostra fiunt faciente Deo, ut impleatur decretum aeternum quod neque nos neque Deus mutare potest. Igitur vivamus, regnemus per vim, per sophisma, per hypocrisim. Nemo potuit adhuc respondere haereticis et mahometanis usque ad satisfactionem, propterea variae inter nos scholae. Calvinistae clamant nos esse cum eis; iesuitae evitare clamorem hunc voluerunt prudenter sed lumen pur uni non d edere.
Ego non meo ex penu sed divi Thomae thesauris inveni modum concordandi reinpublicam Deo et conscientiam utrisque ita mirum et certuni ut non amplius tamquam scandalosa quaestionis ventilatio tutanda sit, sed sicut in occulto auditur ita palam et in tectis praedicanda sit. Hoc est proprium doctrinae Dei. lubilant omnes audientes me docti et indocti; nihilominus audio fratres quosdam in Minerva romana qui nec patres nec scholasticos, nec concilia nec philosophos legerunt, sed manuscripta tantum suoruni sciolorum pedagogorum insurgere contra me, tamquam non thomistam aut non catholicum, qui tamen nihil ex tue sed ex divo Thoma,