342 | t. campanella |
ac luthero-calvinismo; atque divi Thomae verba et rationes sufficere nunc puto ad delendum ex cordibus atrocissimuni dogma. Nani ex natura, ex Scriptura et ex patribus et ex legislatoribus et gentium consensu, in libro sexto Theologicorum , quos iudicio regiae acadetniae parisiensium theologorum subieci, sicuti vitani et incolumitatem ereptam de synagoga potentium gratisque persequentium, quem prò bene factis colere oportebat, ut codices mei prò illis testantur. Tandem christianissimae Maiestatis protectioni, nulli nullibique frustra imploratae, subieci ; a qua nientissime etiam totus orbis christianus libertatem olim acceptam iterum sperat. Nec etiim reperitur natio aut principatus aut respublica quae a Gallis beneficia non acceperit; et inimici vestri sunt iudices. Sanatis ergo per hosce libellos, ut puto, cruribus, ad ulteriora commode procedemus, potentissime rex, sicut italici poètae gratissimi beneficiis Gallorum et piorum mentes hominum augurantur, et gallici gladii pudendae reliquiae, diro casu exaltatae, formidant; siquidem et turcae in fatis hoc habent. Et ego de Abaddonis manu virtutum exterminatoris, per immensa, diuturna, atrocissima pericula divinitus servatus, ut universitatis rerum explorator omnesque viros bonos in pectore meo gestans, vice omnium postulo, deprecor persentioque. Maxime autem postquam eadem in ode sancti Ludovici, cuius regnuin et nomen et gesta habes, recinentem, precantem et augurantem christianorum Apollinem MafTaeum Barberinum, nostrum Melchisedechem, pronis auribus accepimus.
Suscipiat, obsecro, christianissima Maiestas, prima servi tui munuscula — utinam quam necessaria reipublicae cognita tam utiliter itidem confecta — donec maiora, ex Italia tandem advecta, quaeradices habuere in ergastulis parthenopaeis hispanorum, fructificatura in campo libertatis Gallorum, quibus me divina servavit providentia, paravero. Certior redditus tuam benignitatem, magnanime rex, infortunatuin et pusillum non spernere donatorem, cum probe norit sacra Maiestas Tua quomodo solet suos Sapientia probare asseclas ex Ecclesiastici quarto — «timorem et metum et probationem inducet super illum,