Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/311


lettere 305

promissis ut sint exploratores subdoli contra Gallos in urbe morantes, quemadinodum dominus de Novallia expertus est.

Unde mirantur romani technas illius presertim quando, sunt iam anni duo, accersitus e Gallia pontificis iussu animoque privandi eum generalatu, ferens epistolas e Gallia simul ac ex Hispania ad quam fratrem Adrianum socium propter hoc niiserat, evasit malum sui deceptis utrinque commendatoribus. Qua de re oretenus multa dicam. Praeterea, quod consideres maxime cupio, in singulis provinciis exaltat unum ex tratri bus vafrum simulatorem qui exploret annuncietque illi negocia fratrum et arcana regnorum ac principimi; proptereaque illi dat supra omnes potestatem vel saltem super unum conventum regiae civitatis et independentiam ab onini superiore illius regni, et si qua explorator iste committit i’acinora, remanent impunita, cum sit exemptus omni obedientia; tum quia nemo audet usque Romam accusationein mittere nec potest tam a longe causam agitare, tum quia scit patrem generalem non admittere querelas contra suos, et potius persequi vexareque accusatores, denunciatores vero pro falsis habere.

Sciat ergo dominus nieus quod in hac urbe regia pater lohannes Baptista Carreus est explorator et fratrum et auiicorum et arcanorum regni quae per tabellarios generali abutenti ad hispanorum utilitatem significat. Hic est genere allobrox sub sabaudo duce natus, hispanismo addictus, quippe qui novitios fratres semper cathechizavit ad hispanismum. Sunt in hoc conventi! tres eius altimni testantes quod saepe dicebat eis: «Non est fides catholica, non probitas, non scientia nisi in Hispania; et solus rex catholicus substentat ecclesiam. Ite ad gymnasia hispanorum». Praeterea hoc etiam tempore habet epistolas e Bruxellis mittitque: est enim ibi quidam alumnus ipsius, praefectus novitiatui, a patre generali propter hoc erecto, favetque omnibus hispanice sentientibus, linde etiam presbyterum nuper suspendio necatum propter bruxellanas litteras regno insidiosas fovit atque a morte liberare conatus est, ut quidam fratres mihi narraverunt. Credo etiam quod tanquam explorator duplex refert eminentissimo Cardinali