278 | t. campanella |
obierunt; et in Italia, in Anglia, Polonia, Thracia totumque adeo fere orbem terrarum honorificentissimis legationibus pervagati, ea in locis illis pro patria perfecere sua; eamque regibus Gallis navaverunt operam fidelem sedulamque ut semper meruerint et laudari a bonis et ab ipsis regibus multis decorari honoribus. Inter quos eminet magnus ille tuus Antonius, quatuor regibus ob facinora illustria carissimus, cuius cor Burdegala ob benefacta tenet honorifice, corpus Noailla. Omitto quae in bello terra marique iidem praeclara gesserunt; omitto catalogum herourn atque gestorum et dignitatum perpetua serie splendentium; quoniam tua modestia et aliorum forsan invidia mihi mirificam narrationem abradere iussit, quoniam fortasse nec laudibus augeri nec obrectationibus vestra minui potest gloria.
Venio ad te, nobilissime Comes, cuius virtus bellica apud Rupellam adversus anglos enituit et in Montealbano, dum oppugnatur virtute regis, coruscavit; et quae apud Taurinos contra hispanos hostes egeris, historia non tacet; et tres inclyti filii tui nunc imitantur. Mox autem in legatione romana tanta prudentia te gessisti ut summo pontifici et romanis principibus carus gratusque semper esses ac simul regi tuo fidelissimus utilissimusque: quae duo vix coire in oratoribus caeteris posse videmus. Ex hoc per providentiam Dei salus mea effulsit: et cum servator desinis non desiturus, conservator Carolus frater tuus me Parisiis recepit. Ex hoc debitum perenniter laudandi vos, praeclarissimi fratres, animi et corporis sublimitate antiquorum Gallorum praestantiam redolentes, in me resultai; cumque non possim perenniter, cum sim mortalis, vos immortalitati Verbi aeterni committere studeo.
Scientiarum omnium reformatarum per me in ergastulis, nutu Dei, tomum primum, qui est Philosophia rationalis, splendor Rationis divinae, teste Augustino, vestro nomini consecro. Est in hoc volumine Grammatica non vulgaris sed philosophica, continens semina scientiarum et nationum sermocinia et modum grammaticandi secundum naturam et artem. Hanc de manibus sophistarum nugacium liberatam, tibi liberatori atque oratori praestantissimo dedico. Adiacet illi Logica non truncata nec