276 | t. campanella |
LXXIX
Al conte Francesco
e al vescovo di Saint-Flour Carlo di Noailles
Dedicando loro le cinque parti della Filosofia razionale, ha il modo di esaltare la famiglia de’ suoi nobili e generosi protettori da cui non poco fu aiutato nella fuga da Roma e nella dimora in Francia.
Lex gratitudinis ita me tibi devincit, excellentissime comes, ut magis tuus quam meus esse debeam atque velini. Et cum tuorum erga me beneficiorum magnitudinem nec recompensare nec metiri queam, hoc mi hi restat quod possunt musae, ut nullis temporibus testimonium virtutum ac meritorum tuorum taceatur nullaque oblivione deleatur. Libertatem, honorem et vitam tibi debeo. Cum enim synagoga potentium — non Deum neque ius neque fas verentes, sed venantes gratiam falsis hamis falsisque venabulis a catholico rege, postquam in prima persecutione me innocentem per ducem Albae declaraverat, tanquam iterum zelantes pro regno ipsius, quo possent regno ipsius longo tempore ad divitias et honores larvatos comparandum abuti, — perque vini perque dolos, in partem praedae invidis falsis etiam fratribus illectis, dum moror in civitate sancta, conarentur innocentissimum ad necem trahere; tu, generose lieros, me, quem tota fere Roma summusque pontifex, scientiis et virtutibus cunctis nedum iustitia ornatissimus, innocentiae custos, sapientiae amator, diffisi essent a violentia et insidiis