212 | t. campanella |
tibique non inutilis servus, qualis nunc sum, incoepi. Scripsique luculentam epistolam, ubi mearum rerum tibi rationem dabam, quandoquidem intelligere coepi te non more vulgari de nobis sentire, sed forsan id quod Ecclesiasticus inquit de asseclis sapientiae per ipsam tentatis, videlicet «timorem et metum et probationem inducet super illum, et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae donec tentet eum in cogitationibus suis etc.», «et denudabit absconsa sua illi, et thesaurizabit super illum etc.». Quamobrem misi etiam indicem commentariorum meorum quos cogente Deo inter angustias idcirco positus et non ex causa quam vulgus causatur, condideram; alterum quoque indicem promissorum quibus ecclesia sanctoruni satisfactionem acciperet aut ab innocente aut a fructuoso poenitente.
Neque enim poenitentiam sed fructus poenitentiae Deus a nobis exposcit. Innocentiae inimici nostri sunt iudices qui nisi quia Dominus erat in nobis forte vivos deglutissent nos; et tunc (?) hucusque insontem ter et quater pronunciaverunt, librimi accusationum combusserunt; et ne videantur errasse adhuc, me detinent non absque suo ipsorum rubore in vinculis; et quia Deus noluit, quatenus perficerem, quae iusserat, per patrocinium multa sponte ex tota fere Europa oblata, me liberari, res adhuc ita se habent. Testes sunt libri quos De monarchia hispanorum ante captivitatem condideram, bis in Germania latine et germanice publicati; et Panegyricus ad principes Italiae prò eadem; et Commentarli ad convincendum sectarios novi orbis pro amplificatione catholicae monarchiae valde utiles, licet contra omnes mundi sectas iam me scripsisse certuni sit.
Haec omnia sint curae Deo: epistolam illam et indices enarratos habet Cyprianus Martines clericus hispanus, qui habitat ad scholas pias, de literis et probitate benemeritus meusque amicus; qui, nescio quo timore aemuli apud te, non reddidit eas Tuae illustrissimae ac reverendissimae Praestantiae; poteris accersire et extorquere ab eo. Hanc secundam scribo ex mandato perillustris regii maioris cappellani domini Albari Toledo qui tuam mihi ostendit; et sicut iubes, mitto iterum indicem commentariorum meorum impressorum et non impressorum.