lettere | 187 |
aedificatio arserit punietur, ipse auiem salvus fiet, sed quasi per ignem»; igitur purgatorii, ut omnes exponunt et Dominus ait, «peccatum in Spiritum sanctum non dimitti in hoc saeculo nec in alio». Ergo datur peccatum quod in alio remittitur; non in inferno, ergo in purgatorio. Sunt etiam sanetorum graecorutn et latinorum et concilioruin plurimorum auctoritates, et iniracula et testimonia defunctorum, quibus credere tutius quam tuis graeculis novis. Veteres enim fatentur missas prò defunctis ab apostolis institutas, quae vanae essent nisi purgatorium extaret, ut dicemus (?) ex secundo libro Machabaeorum pienissime vel Platone philosopho graeco odorante, qui peccata sanabilia purgari post mortem, insanabilia perpetuo puniri in dialogo De republica et De rhetorica et alibi saepe docet; et pythagorici et gentiles romani, si Vergilio et poëtis credis, idem dictante natura et traditionibus patriarcharum docuere. Pythagoras enim genere iudaeus fuit, teste Ambrosio sancto in Epistolis, licet in Samo Calabriae natus: de quo alibi. Caetera sunt nullius momenti dogmata, nisi forte cum graeculis asseras fornicationem, quam apostolus Paulus detestatur, non esse detestabilem culpam. Sciinus etiam te nunc a patriarcha constantinopolitano descivisse et multa mutasse. Ergo extra viam te esse intelligis.
Quapropter quod a principio dicebam, vide, o princeps sapiens, nedum tuis studia litterarum non asseris, tuae et iliorum ignorantiae faveas. Neque enim viri docti non superbi contumacesque in talibus dogmatis persistere poterunt, si Scripturas et philosophos, et concilia et patres divinos rite sectati fuerint. Voca ergo ad te monachos et clericos latinos, institue gymnasia, evolve scripturas, cogita de fide prudentius atque prius. Quid enim prodest totius mundi lucrimi, suae vero animae iacturam facere? Adde quod tyrannorum est subditos velie ignorantes ut possint eos tanquam bubalos per nasum quorsumlibet trahere: ideoque sunt viles animo et facile bello vincuntur, tanta in servitute vilescentes. Unde conqueritur Deus in Isaia: «captivus ductus est populus meus quia non habuit scientiam», et contra principes similes tui ibi invehitur. At quia tam