186 | t. campanella |
a Ierusalem, idcirco cum Samaria in Assur potestatem devenit. iNec tu eripies eas, nisi fidem latinorum amplexus et armorum societatem ab aquilone irruas, dum nostri ab occidente et aethiopes a meridie insurgent. An ignoras quomodo in concilio lugdunensi sub Gregorio IX papa graeci fidem latinorum amplexi sunt, sapientia et sanctitate Bonaventurae magni doctoris plurimum promoti. Idem in concilio fiorentino sub Eugenio IV fecerunt ubi et Ioseph patriarcha constantinopolitanus mortuus est, scripsitque fidem suam de Spiritu sancto et purgatorio et primatu Petri esse eandem cum latinis.
Si post haec graeci, ut mos ipsorum est, in eadem fide non steterunt, cur tu faeces has, ab optimo vino, sequestratas, graecorum laudas et patrum dogmata non sectaris? Quod enim dictum est in Iohanne quod «spiritus procedit a Patre», non negat processionem et a Filio, cum ibidem dicat: «ego et Pater unum sumus». Praeterea dicit Dominus: «mittam a Patre spiritum veritatis». Si Christus mittit, ergo qui mittitur procediti et si est spiritus veritatis, et Christus est veritas, recte concludit graecus Cyrillus, ergo est spiritus Filii. Et Paulus saepe dicit quod «misit spiritum Filii sui»: et qui spiritum Christi non habet, hic non est eius; si spiritus Christi est, a Filio ergo procedit, ut edam mittitur a Christo ut deo. Consule sanctorum dogmata et ista agnosces. Nec enim latini addidere Filium ad novum dogma, sed ad vetus declarandum, quod edam in omnibus fit conciliis. Natura quoque idem convincit, ut enim in nostra Metaphysica probatum est, amor procedit a potentia et sapientia; qui enim aliquid ignorat, illud amare non potest. Igitur ut ameni ex eo quia scio et possum, prodit ut autem sciam ex hoc quod possum, non enim amor scientiam eiusdem obiecti producit, sed scientia amorem; et ut ait poeta: «ignoti nulla cupido», quod Chrysostomus saepe in suis homiliis fatetur. Ergo [si] spiritus est amor divinus, et F’ilius est sapientia divina, ut ait Apostolus. Pater enim potestas; sicut procedit amor a sapientia, sic spiritus a P’ilio edam fatearis oportet.
De purgatorio autem peccati natura quod transit culpa et non reatu, te moneat. et quod, Apostolus ait, «quorum