Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/176

XXXII

A Paolo V

Un altro memoriale con le solite promesse per la sua liberazione.

Frater Thomas Campanella dominicanus, — «miserrimus peccator, sed non de illorum numero qui in labore hominum non sunt, et cum hominibus», ait David, «non flagellabuntur, ideo tenuit eos superbia, et operti sunt impietate sua»: nam ego fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis; nam saepe expugnaverunt me a iuventute mea, et «nisi quia Dominus erat in nobis, forte vivos deglutissent nos», — laudans Deum quod me percusserit ad salutem et non ad mortem, et quia cura essentus «duo in eodem lecto, alter adsumptus est, alter derelictus», ut praenuntiavit dominus Iesus, dico me non fuisse rebellem divinae aut regiae maiestatis nisi sicut «rebellat Amos», et Naboth «benedixit Deo et regi», et Ieremia «fugit ad chaldaeos», et Paulus et Silas seducunt orbem, et Athanasius est magus, vel si mavultis, ut Socrates, Anaxagoras, Senecas et omnes sapientes nationes, teste Platone et Xenophonte in Apologia, qui similiter in magnis temporum articulis insimulantur et interficiuntur. Nam et sapientiam Dei qui «blasphemat», «samaritanus est», «daemonium habet» et «contradicit Caesari», sigillat morte testamentum; sed quia abusus sum donis Dei mirificis, fecit Deus ut omnia aerumnarum genera pertransirem; et sapientia, quam super omnia amavi, utinam opere ut affectu, «in tentatione ambulavit mecum», ut dicitur Ecclesiasticus, «et timorem et metum et probationem inducet super illum, et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae, donec tentet eum in cogitationibus suis».

Quapropter septies de fauci bus mortis ereptus certissime et millies in die ab incerta, in timore, dolore, tenebris, ferro, nuditate, fame et opprobriis, ab insipientibus, post duodecim