lettere | 169 |
albefactosque. Quod mones, lunares montes et eminentias maiores esse terrenis, physica ratione probari etiam potesti quoniam nimirum fit soli propinquior tellure in synodis et remotior in diametris; ergo actionem eius inaequaliorem valde suscipit, ae proinde inaequalior evaserit est opus.
Arbitror equidem isthaec ac multo plura, in quos polliceris commentariis, praestiturum; quos cum edideris, obsecro, per virtutis amorem et per doraum mediceain, cui et ipse aliquid debeo — ille enim ego cui quondam in coenobio sancti Augusti ni patavini epistolas nomine Ferdinandi magni ducis tu reddidisti, quum primum Patavium iam veneras, — ut statim ad me mittas per virum optimum atque doctissimum qui tibi has perferendas ab urbe curabit. Scias quoque me in praedictione astrologica, in magna synodo 1603, novas scientias caelestes, praeter alia multa, in hoc seculo propalandas fore praedixi, quoniam prope augem Mercurii, eodem Mercurio adsistente, celebrata est synodus in Sagittario: eius praedictionis amicus te compotem forte faciet. Nec quod et tu auguraris inficior, omnes scientias iuxta hanc arcanorum reserationem reformatum iri. Probe cum tuo Dante pronosticaris:
Poca favilla gran fiamma seconda ;
dunque diretro a noi con miglior voci
si pregherá perché Cirra rispotuta etc.
Oblitus eram commonere te, ut Copernici hypothesim de obliquitatis et eccentricitatum restitutione corrigeres: id enim nunquam fieri posse, earum perpetua imminutio admonet, et librationum oppositarum et corollae intortae figmenta, de quibus etc. Vale, et Deus caeli, cuius effectus es Nuncius, coeptis faveat tuis etc.
Neapoli, idibus ianuariis 1611.
T. C.