lettere | 167 |
qui caelum stare, praesertim suprennim, et stellas circumvolvi docent ; et Augustinus hanc opinionem suo tempore a mathematicis rite demonstratam fuisse docet, neque per sacras literas evertendam esse nobis, ne simus irrisili mathematicis: quod debuisset ipse observare cum antipodas negavit. Habes Origenem qui terram esse animai et sidera omnia docuit, et pythagorica dogmata laudat et ex Scripturis probat. Scripsi et ego De philosophia pythagoreorum libros tres, et de his in Metaphysicis prolixe disputavi. Scripsi libros quatuor De motibus astrorum, potius physice quam mathematiee, contra Ftolemaeum et Copernicum, et De symptomatis mundi per ignem interituri, non tamen interitu totali, sed quadam renovatione quam nova phaenomena ostendunt. Utinam liceret mihi de his conferre tecum!
Quoniam vero ita petis, monebo te quod non videatur recte dictum, ntaculas lunae grandiores et patentes aqueas esse et sicut mare in nostra Cybele; nani ex opposito sole lumen vividum emitterent. Lux enim in aqua, quoniam transpicua ac sibi pervia, quia similis — a calore enim liquefaciente et vincente, cuius lux est calor, efficitur, — multiplicatur et augetur; et in nigris maribus directa lux, licet foedetur usque ad offuscationem in profondo, tamen vivida est in superficie: non modo enim resilit a fundo sed a quacumque intercepti spacii particula. Quapropter aliud quidpiam tibi addendum est in huiusmodi dogmate enucleando. Desideratur quantitas deliquii telluris et solis ai! lunam, et diameter umbrae lunaris ad nos. Cur autem centrum universale et peripheria stellata stent nnmobiliter, undecim vero sidera choreas ducant circa centrum alia aliud, abs te non requiro, nisi mathesim transcendas. lllud quoque mirum, si stellae omnes orbe vaporoso ambiuntur, cur planetae tantum videantur vere rotundi, non autem et fixae? numquid hae robore et copia lucis materiaque omnino similari Constant, ita ut vapores nullos emittant? Et cur circa ipsas immotas alii non convertuntur planetae? Et cui usui quaelibet stella cuilibet sit?
Causa scintillationis a Copernico et Aristotele reddita puerilis est, ut nosti. Procul dubio quaecumque propria non lucent luce, vaporem educunt aliena attenuate. Dabisne fixis