166 | t. campanella |
Ovidius de priscis astronomis felicissimis, tibi soli et vere convenit :
Felices animae quibus haec cognoscere primum
inque domos superas scandere cura fuit.
Admovere oculis distantia sidera nostris
aëtheraque ingenio supposuere suo.
Elogium secundi distici tibi uni vere decantatum vides, aliis vero per hyperbolem. Sed vide ne, sicut Columbus invento novo orbi non imposuit imperium neque notnen suum, sed hispanis dominatum et florentinis nominationem cessiti ita et tu Tychoni aut alteri novae astronomiae decus prodas. Americus novo mundo terrestri nomen, tu novo cadesti dabis; utrique fiorentini quorum semper suxpexi indolem. Dantes prophetavit de stellis poli antartici quae quadragesimam nonam figuram, dictam Cruciferum, eftíngunt: nam nescio unde potuerit, nisi a numine, hoc discere; nullam namque scripturam Hanno carthaginiensis, quern totani navigando perlustrasse Africani teste Plinio scimus, reliquit de Crucifero. Tu vero, spernens quasi ea quae vulgaribus cernuntur ocellis, ad invisibilia numine praeeunte penetrasti eaque nobis visibilia reddis.
Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt.
Felix medicea domus, cui novum caelum per te arridet! Sanctus Clemens romanus qui ultra Gades novos orbes esse docuit, et detegendos a novo Tiphy Seneca in Medea praedixit, ille idem Clemens ex ore sancti Petri docet aliud esse caelum aliaque sidera invisibilia nobis, quoniam fumosus circulus telluris ea nobis obtegit et nonnisi in fine mundi propalanda monet. Tu vero, huius vaporosi mundi cortices et velamina ante teinpus rumpens, nos ad caelum illuci clementinum rapis vel caelum ad nos inclinas. Gaudeamus: si murmuraverint theologi, prophetizantes defendent te patres theologiae, Chrysostomus et Theodorus episcopus tarsensis magister eius et Procopius gazaeus.