164 | t. campanella |
num lateant corpora in aethere, quae nec a sole illustrentur nisi ubi fiunt vapores multi, unde crinita apparent super ipsos quoque planetas. Multa quoque disputanda sunt de figuris fixarum et errantium, et de republica quam vivunt in astris habitatores, sive beati sive quales nos. Nam si luna vilior est tellure — quod minoritas corporis et motus eius circa terram, quasi amantis et recipientis ab hac vigorem et influentiam, et inaequalitas maior declarant, — utique lunares incolae nobis infeliciores erunt; et tamen in luna Beda, sacer doctor, quasi pythagorizans, ponit paradisum terrestrem, quod Ariostus sequutus est. Sed hoc negocium est metaphysicum, de quo ipse pluribus egi: quae autem mathematicam tangunt negociationem, abs te expectabamus.
Displicet mihi libellum tuum antequam Metaphysicos absolverem non vidisse. Sed bene ibi docui longe plura systemata in caelo latere quam pateant, et constructionem universi possibilem esse iuxta coperniceas hypotheses; sed in pluribus ipsutn falli, quia, partim ex pythagoreis partim ex ptolomaicis, in suis libris accepit quae profecto consona non sunt. Item et sol nobilissimus ponendus erat, qualem calor, qui quaecunque corripit attenuat et movet rapidissime, si potentissimus siet, ostendit; et cum nullum circa centrum feratur, in se ipsum cumvolvi videri debet, quod specula sub aquis repraesentant, et ipse matutinus et vespertinus, quando oculorum aciem minus ferit. Itaque quamvis sidera aliena luce et calore cuncta vigeant, sol tamen proprio gaudet et eo tellurem gravidam reddit ad parturiendum secunda entia.
Sic ergo stant principia doctissimi Telesii nostri, si motus telluris sit ab anima origenica. Tu vero omnes mortales tuae gloriae participes esse pateris: nemo enim tuo perspicillo nunc non utetur, et quae tu non docuisti declarabunt, et libros novae astronomiae implebunt. Laudo magnanimitatem tuam, nulli quippiam invidentem, et rogo ut, cunctis admodum pensiculatis, astronomiam novam ita cudas ut nemo meliorem possit conficere; alioquin non Galilaei dicentur huius doctrinae sequaces, sed ab ilio qui primus quam optime de his totam