Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/160

154 t. campanella

Ergo defectus fidei et charitatis quae nunc est dum praedicatur in novo orbe, est praeparatio ad suscipiendum Antichristum. Filius autem hominis non inveniet fidem in terra, quum et paucos inveniet homines, et non erit fides publica, sed fideles in sylvis latitabunt et in montanis, ut prophetae docent et patres, et regna et provinciae et respublicae cum Antichristo iam conspiraverant vel ipsi subiectae erant: in quadraginta quinque autem diebus non poterit cultus divinus renovari et tempia aedificari et fidei professio in regnis restitui, praesertim cum attoniti populi hac illac incerti vagaturi sint, et monstruosa prodigia non sinant eos ad novam formam christianismi concurrere. Multi quoque ad quos fama de caede Antichristi non pervenit, in quadraginta quinque enim diebus totus orbis non implebitur rumore eius, sed aliis haesitantibus, aliis credentibus Antichristo, aliis paucissimis Christo, qui videlicet sunt adhuc in latibulis, aliis putantibus illa prodigia significare Antichristum in coelum sublimatum ea demittere, manebunt in infidelitate sua etc. Quapropter animus haereticus et non veritatis amator rationes regis hasce admittet. Haec dixerim pro scriptoribus catholicis recentioribus.

Ego autem penetralia prophetarum perscrutatus et sanctorum dieta, arbitror non modo regnum Christi futurum post Antichristi necem, sed et multa secula duraturum, et tunc lux solis erit septemgemina, et lunae ut solis: et erit generatio et aetas qualis in statu innocentiae, ut puer sit centum annorum homo etc., quae Isaias canit; post hoc regnum exurget cauda Antichristi, quae exprimitur per Gog et Magog, et corruet etc., capita enim septem cum Antichristo magno et pseudopropheta ante hoc regnum cadunt, si recte legimus Apocalypsim et Ezechielem. Sed nostrates non distinguunt caudam a capitibus: post haec erit in terra aliud praeparatorium descendente Ierusalem coelesti ad nos: et post hoc transferetur etiam terrestris iam facta coelestis in coelum, quam secundo videt Iohannes super montem, et in hac coelesti non erit lux solis et lunae et stellarum, ut in prima, sed ipse agnus Dei erit lucerna. Distingue tempora et concordabis Scripturas: et puta nec iota