lettere | 153 |
Ais regem deridere catholicos scriptores in eo quod dicant post Antichristi ruinam usque ad extremum iudicium dies quadraginta quinque intercessuros; quum passim sacrae literae post eius caedem statim iudicium intimant, cum pax et securitas ubique fuerit in maximo peccatorum cumulo et fidei deliquio. Quod non foret, si post necem Antichristi quadraginta quinque dies sequerentur, quum admonitae gentes ex illius caede mox cunctae ad religionem catholicam convolarent, et Christus inveniret fidem in terra et sanctitatem, non autem peccata et infidelitatem. Hoc autem argumentum magis contra squillam militarem sentis, nimirum asserentem post Antichristi cladem effuturam monarchiam sanctorum. quod si tibi non satisfiet, irrisui Prophetales meos habebis.
Respondeo: regis argumentum esse ex ignorantia Scripturarum. Nec enim scriptores recentiores deridendi sunt, nec ego. Non enim meam ita sententiam deglutio, ut meliores cibos si adessent intellectus mei stomachus respuat. Nec de futuris absque revelatione comprobatissima licet quid indubitatum asserere, dum fluctuant patres et Scripturae multiplices habent sensus. Hoc unum dico, quod iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fíant. Quapropter etsi tres evangelistae dicant post tribulationem Antichristi appariturum signum hominis in coelo, non tamen ex eis habetur contrarium eius quod Daniel scripsit in duodecimo: «beatus qui pervenii usque ad dies mille trecentos triginta quinque», et paulo ante dixerat quod mille ducentos nonaginta durabit antichristiana desolatio. Quin immo Matthaeus, Lucas et Marcus expresse dicunt post tribulationem antichristianam affore solis et lunae et stellarum prodigi», et post prodigia appariturum Filium hominis: ergo illa prodigia durabunt quadraginta quinque dies, et nil errant catholici.
Quod vero dicit rex, tunc necessario futuram fidem in terra in gentibusab illa strage admonitis, nihil probat; etenim tres prenominati evangelistae manifeste ponunt defectum fidei et charitatis ante adventum Antichristi, et in eodem tempore quo praedicatur Evangelium in toto mundo, ut patet [in] Matthaeo, 24.