150 | t. campanella |
viri impii aristotelici, sequaces Alexandri aphrodisaei et Averrois, omnium legum eversorum ex dictis Aristotelis, ipsos doctores ecclesiae ostendisse non modo naturalia dogmata Aristotelis non contradicere christianismo sed posse edam favere; et traxerunt ipsum partim ad bonum sensum partim expulerunt. Veluti humores pravos intra venas genitos natura, quae est ars divina, partim expellit in fervore febris, quae est bellum contra morbos, partim coquit et reddit bonos et aptos ad nutriendum, teste Galeno; et ita in secreto malo scolastici fecerunt, quare damnandi non sunt.
Nec ego Aristotelem thomisticum sed Aristotelem averroisticum caput Antichristi facio, sicut et omnes prophetae et ipse sanctus Thomas concedit, et divus Seraphinus firmanus supra Apocalypsi secutus abatem Ioachimum et divum Vincentium. Testimonia patrum contra Aristotelis versutiam habeo plurima, Augustini, Bernardi, Cyrilli, Iustini, Eusebii, Basidi, Ambrosii et aliorum. Sed non te moveat, quod multa bona in Ethicis Aristotelis inveniuntur, quum, teste Dionysio et Thoma, malum non est nisi in bono; quum est boni abusus aut defectus privatioque in subiecto boni: et Alexander magnus et Cyrus et Ninus et Iulius Caesar pertinent ad quatuor partes antichristianismi, similiter et Macometus, et tamen in eis multa bona inveniuntur, teste scriptura Dei et patribus. Omitto dicere multa bona Aristotelem aliis ex philosophis mutuatum esse. Hieronymus quoque non esset audiendus, quum post septuaginta interpretes novam interpretationem Scripturarum incoepit; et quidem hoc argumentum erat contra eum, et episcopi plurimi et ipse Augustinus Hieronymum lacerabant, quod post quadringentos annos novitatem introduxerit. Vicit tamen zelus Hieronymi et obtinuit mysteria fidei et legem Dei de manibus gentium et iudaeorum. Sicut Iudas macabaeus, cuius tempora nostris temporibus, si synagogam ecclesiae conferas, respondent; ut nos fratres macabaei, videntes scholasticorum conatus frustrari nunc super aristotelismum a macchiavellismo, qui illi succrevit, insurgemus et ad libri Dei, qui est mundus ipse teste Antonio et Brigida, examen omnia philosophorum