142 | t. campanella |
audes. Profecto curii Metaphysicos meos legeris, non tibi videbuntur ab homine sed omnino ab angelo conscripti. Excellunt enim hosce quos iam accepisti libellos, sicut omnibus in caelo sol praemicat aureus astris; atque haud scio an liber eiusmodi nondunm adhuc in toto orbe comparuisse tibi videbitur. Neque vero mihi discipulos adscisco sed primae Sapientiae; quare non est cur ita dieta mea mireris ut ea subicere examini recuses. Cave ne mei te fallat amor. Is enim mundum decipit universum. Hinc fallaces sectariorum scholae; hinc inter scholasticos etiam christianos controversiae obstinatissimae. Si quis habitum divi Francisci induitur, statim ei divus Thomas rudis et hebes est, Scotus vero subtilis; qui vero inter dominicanos nomen profitentur, Scotum enthusiasten et inanem perhibent, divum Thomam solidum et erroris nescium. Quare iterum te rogo ne mei te occupet amor: is qui sectam parit, non veritatem, quam non ex me sed mecum indages oportet. Sed etiam cum me coram audieris, ipsos quoque Metaphysicos meos contemnes: non enim illos te libros docebo — si doctoris tecum mihi aliqua in re nomen arrogandum esset, — sed ipsam rerum universitatem in qua suam Deus sapientiam expressit; quem tu librum cum legere inceperis, in singulis exclamabis lectionibus, quasi spiritu novo vehementi ac suavissimo plenus et furens, in laudem summi Opificis.
Nolim intemperantiae genus esse putes multa scire velie, nisi quando obiecta scientiarum sunt nobis incomprehensibilia, quae proprio metiri ingenio insipientia est. Nosse vero quid sciri queat, quid nequeat, metaphysici est doctissimi. Velle tamen omnia scire divini est animi. Amat Deus opera sua vultque nos ea admirari, intelligere et ex iis ipsum agnoscere ac laudare; nam et homunculus ex luto et argilla fictus libros suos ab aliis legi laudarique cupit, quanto magis Deus cui soli laus convenit et gloria. Ergo in Dei patrocinio est philosophus, non sophista. Scriptum est: «neminem diligit Deus nisi eum cum quo sapientia inhabitat». Et posthaec enumerantur omnes scientiae physicae, morales et mathematicae sub sapientia. Omnes affuere Adamo, Salomoni, Moysi etc. quos