Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/130

124 t. campanella

XX

A Gaspare Scioppio

Sul modo di evitare il calore estivo.

Ut quaesito tuo de vitando aestivo calore — quoniam iam de vitando frigore accepisti — satisfaciam, ex Rationali philosophia nostra edisseram paucula, ut et tu ex te ipso eadem remedia excogitare valeas. Non enim ego collector fui alienorum arcanorum, sed naturae indagator, et quidquid alii invenerunt, nisi prius ratione et experientia examinarim, nequaquam probo nec amicis eadem consulo. Sed naturae artem illis ostendo unde et arcana inveniant et de alienis recte iudicent. Nec quidem animi umquam tranquillitas affuit mihi ex quo sciolus esse coepi, nec orbem pervagari datum fuit, quin nec coelum intueri, cura iam annis sedecint vel in carceribus latuerim vel persecutionibus laborarim; et si dicam viginti annos, non mentiar. Verum hoc mihi dedit Deus ut plus ex unius muscae anatomia ego addiscam, quam si mille legerem libros, vel multi alii si totum pervagarent orbem. Novi librum Dei legere, ipsam nimirum universitatem rerum: cuius lectioni te addictum cupio; sique tua conversatione frui mihi licuerit. modum philosophandi ex me mirificum forte agnosces.

Ad rem. Facilius quidem declinare frigus est nobis quam calorem. Cum enim hominis temperies ab uno calore in partibus dissimilaribus difformiter partes varias temperante constet, non autem ex frigore — uti aiunt medici et peripatetici: nobis enim nullum impeditur naturae opus: sed ne terra uratur et calor in varia semina secetur, frigus extat. Ideo, inquam, roborato calore nativo ac appositis corpori tegumentis ne frigus subeat poros, facile ab ipso nos servamus, ipsa nimirum interna adiuvante natura. Sed calor aestivus nequit tegumentis arceri; nam tegmina cogunt calorem nativum, itaque robustiorem