Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/115


lettere 109

«fugit ad chaldaeos» — nunc ad turcas, — «se regem facit», «contradicit Caesari». Et contra prophetas et iustos semper hanc ipsam leges calumniam: «benedixit Deo et regi»; quin etiam Plato et Xenophontes eandem contra omnes sapientes solitam adnotarunt in Socratis Apologia.

Et vere sancta Brigida id futurum in praesenti mundi turbatione praedixit paulo ante: «humiles», ait, «ingemiscent, audaces praevalebunt: sapienza infatuabitur: stellae confundentur, dimidiabitur sol etc». Et alibi: «honor et virtus prosternetur, sapientes et senes non levabunt caput, donec veniat qui placabit iram meam». Salomon autem pro quocunque tempore ait: «vidi iustos quibus mala proveniunt tanquam opera egerint impiorum: impios autem qui ita securi sunt ac si bene egissent». Et David de his impiis ait: «in labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur, ideo tenuit eos superbia». Ego autem non me bonum vendito, sed unum ex his scelestissimis, sed non qui «in labore hominum non sunt»; nam, ut sequitur David, «fui fiagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis», «et saepe expugnaverunt me a inventate mea». «Et nisi quia Dominus erat in nobis, forte vivos deglutissent nos». Hoc ergo tantum assero, eos non habere contra me tantum quantum sufficit recto iudicio ad punitionem meam. Nemo iniuste patitur, sed multi iniuste agunt. At etsi diabolus essem, inauditus mori contra canones et leges non debeo, praesertim cum pollicear ecclesiae Dei tot tantaque beneficia, ipsique regi. Quid prodest regi et ecclesiae mors mea? At si promissa praestitero, ingentia bona erunt illis: ergo non quaeritur in sanguine meo regis et ecclesiae utilitas et honor, sed satraparum errantium exaltatio qui rodunt radices sceptri regii sicut domestici vermes? eique pro iustitia iniquitatem et pro malefactis heroica facinora vendunt pretio auri et argenti.

Quapropter rogo te, Scioppi carissime, ut qui videns asinum sanctae ecclesiae praecipitatum in fossam, sicut Moses iubet, ne cesses quin erigas extrahasque, forte enim aptus erit vectare christianum in Ierusalem et in Aegyptum et in Samariam tuam. Fungere samaritani ac redemptoris munere ad quod