Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/113


lettere 107

manifestum mundo. Deus autem efficaciori remedio commonebit eos: ex tunc adgnoscent me immerito et sine caussa asinum eorum voluisse mutare viam. Vide, quaeso, simne asinus ipsorum qui quidem iam in quinquaginta carceribus hucusque clausus afflictusque fui, septies tormento durissimo examinatus. Postremumque perduravit horis quadraginta, funicuiis arctissimis ossa usque secantibus ligatus, pendens manibus retro contortis de fune super acutissimum lignum qui carnis sextertium in posterioribus mihi devoravit et decem sanguinis libras tellus ebibit. Sanatus tandem post sex menses divino auxilio in fossam demersus sum.

Quinquies citatus in iudicium, primo caussam dixi interrogantibus: «Quomodo literas scit, cum non didicerit? ergone demonium habes?» At ego respondi me plus olei quam ipsi vini consumsisse; et mihi ab eis dictum fuisse sacra suscipienti: «Accipe Spiritual sanctum». De quo certi sunt quod docet omnia, teste Ioanne; de daemone autem incerti unde acceperim, et stultos esse illos qui, in se hunc spiritum non sentientes, negant aliis quod dant, et tribuunt diabolo sapientiam caeteraque dona Dei. Secundo, accusatus quod tempore nocturno quid contra praelatum paraverim, quod sane mihi non modo propter philosophiam id non admittenti, sed visus defectu laboranti, impossibile erat. Adde quod propriam cellam non habens, cum alio hospes ego dormiebam; et dixi: «Interrogate eos qui mecum dormierunt; si enim ego peccavi, et ipsi peccarunt». Sed iniquitas non quaerebat delictum, sed me facere delinquentem. Deinde accusarunt me quod composuerim librum de tribus impostoribus, qui tamen invenitur typis excusus annos triginta ante ortum meum ex utero matris. Deinde quod sentirem cum Democrito, quando ego iam contra Democritum libros edideram. Item quod de ecclesiae republica et doctrina male sentirem, cum tamen ipse De monarchia christianorum scripserim, ubi ostendi nullum philosophum potuisse sic rectam dipingere rempublicam ut Romae ab apostolis instituta est. Item quod sim haereticus; ego autem scripseram Dialogum contra haereticos nostri temporis et cuiusque seculi, quo in prima disputatone